First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"Putamus malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque virtutis."
"John Selby Watson, Lives of the Eminent Commanders (1886)"
"Vivite lurcones, comedones, vivite ventris!"
"Tantum abest, ut ego magistram esse putem vitae philosophiam beataeque vitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistros vivendi quam plerisque qui in ea disputanda versantur. Video enim magnam partem eorum qui in schola de pudore et continentia praecipiant argutissime, eosdem in omnium ibidinum cupiditatibus vivere."
"Formosa virgo est; dotis dimidium vocant Isti, qui dotes neglegunt uxorias."
"Isto parentum est vita vilis liberis, Ubi malunt metui, quam vereri se ab suis."
"Men servasse ut essent qui me perderent?"
"Cupiditas ex homine cupido ex stulto numquam tollitur."
"Accipiunt leges, populus quibus legibus exlex."
"Norbert Gutterman, A Book of Latin Quotations (1966), pp. 84–7"
"Homini amico et familiari non est mentiri meum."
"Publicanus vero ut Asiae fiam, ut scripturarius pro Lucilio, id ego nolo et uno hoc non muto omnia."
"Ut Romanus populus victus vei, superatus proeliis saepe est multis, bello vero numquam, in quo sunt omnia."
"Ut pueri infantes credunt signa omnia aena vivere et esse homines, sic isti somnia ficta vera putant, credunt signis cor inesse in aenis. Pergula pictorum, veri nil, omnia ficta."
"Aurum vis hominemne? Habeas. "Hominem? quid ad aurum?""
"Hunc laborem sumas laudem qui tibi ac fructum ferat."
"Paulo hoc melius quam mediocre, hoc minus malum quam ut pessumum."
"Nunc vero a mani ad noctem festo atque profesto totus item pariterque die populusque patresque iactare indu foro se omnes, decedere nusquam; uni se atque eidem studio omnes dedere et arti— verba dare ut caute possint, pugnare dolose, blanditia certare, bonum simulare virum se, insidias facere ut si hostes sint omnibus omnes."
"Usus me genuit, mater peperit Memoria. Sophiam vocant me Grai, vos Sapientiam."
"Ense velut stricto quotiens Lucilius ardens infremuit, rubet auditor cui frigida mens est criminibus, tacita sudant praecordia culpa."
"Quo fit ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella Vita senis."
"Provocarem ad Philippum, inquit, sed sobrium."
"Noli, obsecro, istum disturbare."
"Cane mihi et Musis."
"Ingrata · Patria · Ne · Ossa · Quidem · Mea · Habes."
"Ubi idem et maximus et honestissimus amor est, aliquanto praestat morte iungi quam distrahi vita."
"Vicit, Magne, felicitatem tuam mea fortuna. Quid enim ex funesta Crassorum domo recipiebas nisi ut minueretur magnitudo tua?"
"Aspero enim et absciso castigationis genere militaris disciplina indiget, quia vires armis constant, quae ubi a recto tenore desciverint, oppressura sunt, nisi opprimantur."
"Lento enim gradu ad vindictam sui divina procedit ira tarditatemque supplicii gravitate pensat."
"Multo enim multoque seipsum quam hostem superare operosius est."
"Crux fidelis, inter omnes Arbor una nobilis: Nulla silva talem profert, Fronde, flore, germine. Dulce lignum, dulces clavos, Dulce pondus sustinet."
"Vexilla regis prodeunt: Fulget crucis mysterium Quo carne carnis conditor, Suspensus est patibulo."
"Verum nulla tam modesta felicitas est, quae malignitatis dentes vitare possit."
"Mirifice et ille artifex, qui in opere suo moneri se a sutore de crepida et ansulis passus, de crure etiam disputare incipientem supra plantam ascendere vetuit."
"Deos enim reliquos accepimus, Caesares dedimus."
"Speciosius aliquanto iniuriae beneficiis vincuntur quam mutui odii pertinacia pensantur."
"Pinge, precor, pictor, tali candore puellam, Qualem pinxit Amor, qualem meus ignis anhelat. Nil pingendo neges; tegat omnia Serica vestis, Quae totum prodat tenui velamine corpus. Te quoque pulset amor, crucient pigmenta medullas: Si bonus es pictor, miseri suspiria pinge."
"Dic quid agis, formosa Venus, si nescis amanti Ferre vicem. Perit omne decus, dum deperit aetas. Marcent post rorem violae, rosa perdit odorem, Lilia post vernum posito candore nigrescunt. Haec metuas exempla precor et semper amanti Redde vicem, quia semper amat, qui semper amatur."
"Non redit in florem, sed munus perdit amantis, Quidquid vile jacet: dulce est, quodcumque negatur. Nam si formosam facilem penetravit amator, Fallit adulterio et munus perdit amantis."
"Haec ... ornamenta sunt mea."
"[[w:Haec ornamenta mea|Haec ... ornamenta [sunt] mea]]."
"Sic qui cuncta deos uno male tempore poscunt, iustius his etiam vota diurna negant."
"Non quia magna tibi tribuerunt membra parentes viribus effectum constituere tuis."
"Quisquis torpentem passus transisse iuventam, nec timuit vitae providus ante mala, collectus senio, postquam gravis adfuit aetas, heu frustra alterius saepe rogabit opem."
"Postquam nulla viam virtus dedit, admovet omnes indignata nova calliditate dolos."
"Tum sortem sapiens humanam risit Apollo, invidiaeque malum rettulit ipse Iovi, quae, dum proventis aliorum gaudet iniquis, laetior infelix et sua damna cupit."
"Viribus haec docuit quam sit prudentia maior."
"Proderit ergo graves quamvis perferre labores, otia quam tenerum mox peritura pati."
"Non sine supremo magna labore peti."
""Nam quae praeda, rogas, quae spes contingere posset, iurgia nutricis cum mihi verba darent?"Haec sibi dicta putet seque hac sciat arte notari, femineam quisquis credidit esse fidem."
Heute, am 12. Tag schlagen wir unser Lager in einem sehr merkwürdig geformten Höhleneingang auf. Wir sind von den Strapazen der letzten Tage sehr erschöpft, das Abenteuer an dem großen Wasserfall steckt uns noch allen in den Knochen. Wir bereiten uns daher nur ein kurzes Abendmahl und ziehen uns in unsere Kalebassen-Zelte zurück. Dr. Zwitlako kann es allerdings nicht lassen, noch einige Vermessungen vorzunehmen. 2. Aug.
- Das Tagebuch
Es gab sie, mein Lieber, es gab sie! Dieses Tagebuch beweist es. Es berichtet von rätselhaften Entdeckungen, die unsere Ahnen vor langer, langer Zeit während einer Expedition gemacht haben. Leider fehlt der größte Teil des Buches, uns sind nur 5 Seiten geblieben.
Also gibt es sie doch, die sagenumwobenen Riesen?
Weil ich so nen Rosenkohl nicht dulde!
- Zwei außer Rand und Band
Und ich bin sauer!