First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"Hic non videri potest: visu clarior est; nec comprehendi: tactu purior est; nec aestimari: sensibus maior est, infinitus, immensus et soli sibi tantus, quantus est, notus."
"Marmoreo Licinus tumulo jacet, at Cato parvo, Pompeius nullo. Quis putet esse deos? Saxa premunt Licinum, levat altum Fama Catonem, Pompeium tituli. Credimus esse deos."
"Scripturus bella regum cum gentibus adversis, martyrum cum paganis, eclesiarum cum hereticis, prius fidem meam proferre cupio, ut qui ligirit me non dubitet esse catholicum. Illud etiam placuit propter eos, qui adpropinquantem finem mundi disperant, ut, collectam per chronicas vel historias anteriorum annorum summam, explanitur aperte, quanti ab exordio mundi sint anni. Sed prius veniam legentibus praecor, si aut in litteris aut in sillabis grammaticam artem excessero, de qua adplene non sum inbutus; illud tantum studens, ut quod in eclesia credi praedicatur sine aliquo fuco aut cordis hesitatione reteneam, quia scio, peccatis obnoxium per credulitatem puram obtenire posse veniam apud Deum."
"Nec dubium enim est, quod hic primus homo Adam, antequam peccaret, tipum Redemptoris domini praetulisset. Ipsi enim in passionis sopore obdormiens, de latere suo dum aquam cruoremque producit, virginem inmaculatamque eclesiam sibi exhibuit, redemptam sanguine, latice emundatam, non habentem maculam aut rugam, id est limphis ablutam propter maculam, extensam in crucem propter rugam."
"Nec me nepotes impii silentii reum ciebunt, Alcime, minusque dignum, non et oblitum ferent tuae ministrum memoriae, opponit unum quem viris prioribus aetas recentis temporis. palmae forensis et camenarum decus, exemplar unum in litteris, quas aut Athenis docta coluit Graecia, aut Roma per Latium colit. moresne fabor et tenorem regulae ad usque vitae terminum? quod laude clarus, quod operatus litteris omnem refugisti ambitum? te nemo gravior vel fuit comis magis aut liberalis indigis, danda salute, si forum res posceret; studio docendi, si scholam. vivent per omnem posterorum memoriam, quos tu sacrae famae dabas et Iulianum tu magis famae dabis quam sceptra, quae tenuit brevi. Sallustio plus conferent libri tui, quam consulatus addidit. morum tuorum, decoris et facundiae formam dedisti filiis. Ignosce nostri laesus obsequio stili: amoris hoc crimen tui est, quod digna nequiens promere officium colo, iniuriose sedulus. quiesce placidus et caduci corporis damnum repende gloria."
"O blandos oculos et o facetos et quadam propria nota loquacis! illic et Venus et leues Amores atque ipsa in medio sedet Voluptas."
"Lux mea puniceum misit mihi Lesbia malum: iam sordent animo cetera poma meo. sordent uelleribus uestita cydonia canis, sordent hirsutae munera castaneae; nolo nuces, Amarylli, tuas nec cerea pruna: rusticus haec Corydon munera magna putet. horreo sanguineo male mora rubentia suco: heu graue funesti crimen amoris habent! missa et dente leui paulo libata placenta: nectarea e labris dulcia liba suis: nescio quid plus melle sapit, quod contigit ipsa spirans Cecropium dulcis ab ore thymum."
"Omnia tempus alit, tempus rapit: usus in arto est."
"De numero uatum si quis seponat Homerum, proximus a primo tunc Maro primus erit. at si post primum Maro seponatur Homerum, longe erit a primo, quisque secundus erit."
"Cantet, amat quod quisque: levant et carmina curas."
"Maecenas atavis edite regibus, o et praesidium et dulce decus meum."
"Debilem facito manu, debilem pede, coxo, tuber adstrue gibberum, lubricos quate dentis: vita dum superest, bene est."
"Maeonio uati qui par aut proximus esset, consultus Paean risit et haec cecinit; si potuit nasci, quem tu sequereris, Homere, nascetur, qui te possit, Homere, sequi."
"W. W. Merry, Selected Fragments of Roman Poetry, 2nd ed. (Oxford, 1898), pp. 182–5"
"H. Rushton Fairclough, Horace: Satires, Epistles and Ars Poetica, LCL 194 (1926), pp. 118, 200"
"J. C. Rolfe, Suetonius, Vol. 2, LCL 38 (1914), p. 400"
"Catonis modo, Galle, Tusculanum Tota creditor urbe venditabat. Mirati sumus unicum magistrum, Summum grammaticum, optumum poetam Omnes solvere posse quaestiones, Unum deficere expedire nomen: En cor Zenodoti, en iecur Cratetis!"
"Furi, villula vestra non ad Austri flatus opposita est neque ad Favoni nec saevi Boreae aut Aphelotae, verum ad milia quindecim et ducentos. Ō ventum horribilem atque pestilentem!"
"Orbilius ubinam est, litterarum oblivio?"
"Si quis forte mei domum Catonis, Depictas minio assulas, et illos Custodis videt hortulos Priapi: Miratur, quibus ille disciplinis Tantam sit sapientiam assecutus, Quem tres cauliculi, selibra farris. Racemi duo tegula sub una Ad summam prope nutriant senectam."
"Non esse sibi dicens rem cum Furio Bibaculo, ne cum Ticida quidem aut litteratore Catone."
"Furi cui neque servus est neque arca ..."
"Persta atque obdura, seu rubra Canicula findet infantis statuas, seu pingui tentus omaso Furius hibernas cana nive conspuet Alpis."
"Emil Bährens, Fragmenta Poetarum Romanorum (Leipzig, 1886), p. 317"
"Richard F. Burton; Leonard C. Smithers, The Carmina of Caius Valerius Catullus (1894), p. 48"
"Emil Bährens, Fragmenta Poetarum Romanorum (Leipzig, 1886), p. 287"
"J. C. Rolfe, Suetonius, Vol. 2, LCL 38 (1914), pp. 403, 415"
"J. C. Rolfe, The Attic Nights of Aulus Gellius, Vol. 1, LCL 195 (1927), p. 204"
"Kenneth Quinn, The Catullan Revolution (1959), p. 15"
"J. C. Rolfe, The Attic Nights of Aulus Gellius, Vol. 3, LCL 195 (1928), pp. 366, 380"
"C. F. Heffernan, The Phoenix at the Fountain (1988), p. 35"
"H. W. Garrod, The Oxford Book of Latin Verse (1912), no. 51"
"H. W. Garrod, The Oxford Book of Latin Verse (1912), nos. 52–53"
"H. W. Garrod, ed. The Oxford Book of Latin Verse (1912), no. 378"
"Lucentes, mea vita, nec smaragdos, beryllos neque, Flacce mi, nitentes percandida margarita quaero nec quos Tunnica lima perpolivit anellos nec iaspios lapillos."
"Te Andromacha per ludum manu lasciuola ac tenellula capiti meo, trepidans libens insolita plexit munera."
"Corpore (inquit) pectoreque undique obeso ac Mente exsensa tardigenuclo Senio obpressum."
"Ipsa enim altitudo attonat summa."
"Paruus nobilium cum liber ad domos pomposique fori scrinia publica cinctus multifido ueneris agmine, nostri defugiens pauperiem laris, quo dudum modico sordidus angulo squalebas, tineis iam prope debitus, si te despiciet turba legentium inter Romulidas et Tyrias manus, isto pro exesequiis claudere disticho: contentos propriis esse decet focis, quos laudis facile est inuidiam pati."
"Igne salutifero Veneris puer omnia flammans pro facibus facilis arte ministrat aquas."
"Morris Rosenblum, ed. Luxorius: A Latin Poet among the Vandals (1961) — translation"
"Alexander Riese, ed. Anthologia Latina, vol. 1 (1869), nos. 288, 332, 366, 289"
"Priscos cum haberes, quos probares, indices, lector, placere qui bonis possent modis, nostri libelli cur retexis paginam nugis refertam friuolisque sensibus, et quam tenello tiro lusi uiscere? set forte doctis si illa cara est auribus sonat pusilli quae leporis commate nullo decora in ambitu sententiae, hanc iure quaeris et libenter incohas, uelut iocosa si theatra peruoles."
"The grammarians too were so highly esteemed, and their compensation was so ample, that Lutatius Daphnis, whom Laevius Melissus, punning on his name, often called the “darling of Pan,” is known to have been bought for seven hundred thousand sesterces and soon afterwards set free."
"Hortus, quo faciles fluunt Napaeae, quo ludunt Dryades choro uirente, quo fouet teneras Diana Nymphas; quo Venus roseos recondit artus, quo fessus teretes Cupido flammas suspensis reficit puer pharetris, quo ferunt se Heliconides puellae; cui numquam minus est amoena frondis, cui semper redolent amoma uerni, cui fons perspicuis tener fluentis muscoso riguus salit meatu, quo dulcis auium canor resultans quidquid per Tyrias refertur urbis, hoc uno famulans loco subaptat."
"H. W. Garrod, ed. The Oxford Book of Latin Verse (1912), nos. 379–383"
"Hanc puto de proprio tinxit Sol aureus ortu aut unum ex radiis maluit esse suis; uel, si etiam centum foliis rosa Cypridis exstat, fluxit in hanc omni sanguine tota Venus. haec florum sidus, haec Lucifer almus in agris, huic odor et color est dignus honore poli."
"Heinz Happ, ed. Luxurius, vol. 1 (Stuttgart, 1986) — critical edition"
"Nec tumulum curo. Sepelit natura relictos."
"Sic tibi florentes aequaeuo germine nati indolis aetheriae sidera celsa petant, sic priscos uincant atauos clarosque parentis exsuperent meritis saeclaque longa gerant, sic subolis numerum transcendat turba nepotum nobilibusque iuges gaudia tanta toris: ne sterilem praestes indigno munere Musam, utque soles, largus carmina nostra foue, imperiis ut nostra tuis seruire Thalia possit et in melius personet icta chelys."
Heute, am 12. Tag schlagen wir unser Lager in einem sehr merkwürdig geformten Höhleneingang auf. Wir sind von den Strapazen der letzten Tage sehr erschöpft, das Abenteuer an dem großen Wasserfall steckt uns noch allen in den Knochen. Wir bereiten uns daher nur ein kurzes Abendmahl und ziehen uns in unsere Kalebassen-Zelte zurück. Dr. Zwitlako kann es allerdings nicht lassen, noch einige Vermessungen vorzunehmen. 2. Aug.
- Das Tagebuch
Es gab sie, mein Lieber, es gab sie! Dieses Tagebuch beweist es. Es berichtet von rätselhaften Entdeckungen, die unsere Ahnen vor langer, langer Zeit während einer Expedition gemacht haben. Leider fehlt der größte Teil des Buches, uns sind nur 5 Seiten geblieben.
Also gibt es sie doch, die sagenumwobenen Riesen?
Weil ich so nen Rosenkohl nicht dulde!
- Zwei außer Rand und Band
Und ich bin sauer!