First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"J. C. Rolfe, Suetonius, Vol. 2, LCL 38 (1914), pp. 403, 415"
"Heinz Happ, ed. Luxurius, vol. 1 (Stuttgart, 1986) — critical edition"
"Illud autem erat inclemens, obruendum perenni silentio, quod arcebat docere magistros rhetoricos et grammaticos, ritus Christiani cultores."
"Dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos, monebat civilius, ut discordiis consopitis, quisque nulla vetante, religioni suae serviret intrepidus. Quod agebat ideo obstinate ut dissensiones augente licentia, non timeret unanimantem postea plebem, nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique Christianorum expertus."
"His accedunt altis sufflata fastigiis templa, inter quae eminet Serapeum, quod licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen columnariis amplissimis et spirantibus signorum figmentis et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat."
"Cum nos cauti vel (ut verius dixerim) timidi, nihil exaggeremus, praeter ea quae fidei testimonia neque incerta monstrarunt."
"De fumo, ... ad flammam."
"Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam componenda gravius excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos (quas appellant), dum ritum omnem ad suum trahere conatur arbitrium, rei vehiculariae succederet nervos."
"Superstitiosus magis quam sacrorum legitimus observator, innumeras sine parsimonia pecudes mactans, ut aestimaretur (si revertisset de Parthis), boves iam defuturos."
"Cum socios nostros Ciclops impius mandisset, ..."
"... namque nullum peius macerat humanum quamde mare saevum; vires cui sunt magnae topper confringent inportunae undae."
"Paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae, nunc ludibriis ignavae torpentis exundant. ... Pro philosopho cantor, et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur, et bibliothecis sepulcrorum ritu in perpetuum clausis, organa fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes."
"Veritatis enim absolutio semper est simplex."
"Damasus et Ursinus, supra humanum modum ad rapiendam episcopi sedem ardentes, scissis studiis asperrime conflictabantur, ad usque mortis vulnerumque discrimina adiumentis utriusque progressis. ... In basilica Sicinini, ubi ritus Christiani est conventiculum, uno die centum triginta septem reperta cadavera peremptorum. ... Qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia, perpetuo numini, verisque eius cultoribus, ut puros commendant, et verecundos."
"Haec ut miles quondam et Graecus, a principatu Caesaris Nervae exorsus, ad usque Valentis interitum, pro virium explicavi mensura: opus veritatem professum numquam (ut arbitror) sciens silentio ausus corrumpere, vel mendacio. Scribant reliqua potiores, aetate et doctrinis florentes. Quos id (si libuerit) aggressuros, procudere linguas ad maiores moneo stilos."
"Tene magis salvum populus velit an populum tu? servet in ambiguo, qui consulit et tibi et Urbi, Iuppiter."
"Cum iam fulva cinis fuero ..."
"Mirum videtur quod sit factum iam diu?"
"Lilium, vaga candido nympha quod secet ungui."
"A virgo infelix, herbis pasceris amaris."
"Praestatur laus virtuti, sed multo ocius verno gelu tabescit."
"Lepus tute es; et pulpamentum quaeris!"
"Custodes ovium tenerae propaginis, agnum, Quaeritis ignem? ite huc; quaeritis? ignis homost. Si digito attigero, incendam silvam simul omnem, Omne pecus flammast, omnia qua video."
"Dum lasciviam nobilium et laudes fucosas petit, Dum Africani vocem divinam inhiat avidis auribus, Dum ad Philum se cenitare et Laelium pulchrum putat, Dum in Albanum crebro rapitur ob florem aetatis suae: Post sublatis rebus ad summam inopiam redactus est. Itaque e conspectu omnium abit Graeciam in terram ultimam, Mortuust Stymphali, Arcadiae in oppido. Nil Publius Scipio profuit, nil illi Laelius, nil Furius, Tres per id tempus qui agitabant nobiles facillime. Eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam, Saltem ut esset quo referret obitum domini servulus."
"Virum mihi, Camena, insece versutum, ..."
"Poenico bello secundo Musa pinnato gradu Intulit se bellicosam in Romuli gentem feram."
"Norbert Gutterman, A Book of Latin Quotations (1966), pp. 84–7"
"Magnos homines virtute metimur, non fortuna."
"Est enim hoc commune vitium in magnis liberisque civitatibus, ut invidia gloriae comes sit; et libenter de iis detrahunt quos eminere videant altius, neque animo aequo pauperes alienam opulentium intuuntur fortunam."
"Sed multorum obtrectatio devicit unius virtutem."
"Sui cuique mores fingunt fortunam hominibus."
"Plus salis, quam sumptus."
"John Selby Watson, Lives of the Eminent Commanders (1886)"
"Tantum abest, ut ego magistram esse putem vitae philosophiam beataeque vitae perfectricem, ut nullis magis existimem opus esse magistros vivendi quam plerisque qui in ea disputanda versantur. Video enim magnam partem eorum qui in schola de pudore et continentia praecipiant argutissime, eosdem in omnium ibidinum cupiditatibus vivere."
"Non possunt primi esse omnes omni in tempore. summum ad gradum cum claritatis veneris, consistes aegre et citius quam ascendas cades. cecidi ego, cadet qui sequitur: laus est publica."
"Putamus malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque virtutis."
"Porro, Quirites, libertatem perdimus."
"Ut hedera serpens vires arboreas necat, ita me vetustas amplexu annorum enecat. sepulcri similis nihil nisi nomen retineo."
"Necesse est multos timeat quem multi timent."
"Matrem timidi flere non solere."
"Patria est, ubicumque est bene."
"Men servasse ut essent qui me perderent?"
"Formosa virgo est; dotis dimidium vocant Isti, qui dotes neglegunt uxorias."
"Flucti flacciscunt, silescunt venti, mollitur mare."
"Adulescens, tam etsi properas te hoc saxum rogat Ut sese aspicias, deinde quod scriptum est legas. Hic sunt poetae Pacuvi Marci sita Ossa. Hoc volebam nescius ne esses. Vale."
"Elegans, non magnificus, splendidus, non sumptuosus; omnisque diligentia munditiam, non adfluentiam adfectabat."
"O flexanima atque omnium regina rerum oratio!"
"Conqueri fortunam advorsam, non lamentari decet; id viri est officium, fletus muliebri ingenio additust."
"Quem nulla ambitio, nulla umquam largitio, nullus timor, vis nulla, nulla auctoritas movere potuit in iuventa de statu, ecce in senecta ut facile labefecit loco viri excellentis mente clemente edita summissa placide blandiloquens oratio?"
"Isto parentum est vita vilis liberis, Ubi malunt metui, quam vereri se ab suis."
Heute, am 12. Tag schlagen wir unser Lager in einem sehr merkwürdig geformten Höhleneingang auf. Wir sind von den Strapazen der letzten Tage sehr erschöpft, das Abenteuer an dem großen Wasserfall steckt uns noch allen in den Knochen. Wir bereiten uns daher nur ein kurzes Abendmahl und ziehen uns in unsere Kalebassen-Zelte zurück. Dr. Zwitlako kann es allerdings nicht lassen, noch einige Vermessungen vorzunehmen. 2. Aug.
- Das Tagebuch
Es gab sie, mein Lieber, es gab sie! Dieses Tagebuch beweist es. Es berichtet von rätselhaften Entdeckungen, die unsere Ahnen vor langer, langer Zeit während einer Expedition gemacht haben. Leider fehlt der größte Teil des Buches, uns sind nur 5 Seiten geblieben.
Also gibt es sie doch, die sagenumwobenen Riesen?
Weil ich so nen Rosenkohl nicht dulde!
- Zwei außer Rand und Band
Und ich bin sauer!