"Me vero primum dulces ante omnia Musae, Quarum sacra fero ingenti percussus amore, Accipiant caelique vias et sidera monstrent, Defectus solis varios lunaeque labores; Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant Obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant. Quid tantum Oceano properent se tingere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet."
January 1, 1970
https://en.wikiquote.org/wiki/Georgics