55 quotes found
"Audacibus annue coeptis."
"Unde homines nati, durum genus."
"Umida solstitia atque hiemes orate serenas, agricolae."
"Ut varias usus meditando extunderet artis paulatim."
"Labor omnia vicit improbus et duris urgens in rebus egestas."
"Sic omnia fatis In peius ruere ac retro sublapsa referri."
"In primis venerare Deos."
"Solem quis dicere falsum audeat?"
"Exuerint sylvestrem animum, cultuque frequenti In quascunque voces artes haud tarda sequentur."
"Apertos Bacchus amat collis."
"Hic ver adsiduum, atque alienis mensibus aestas."
"Salve, magna parens."
"Pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto discimus: haud umquam manibus iactata fatiscit, Sed picis in morem ad digitos lentescit habendo."
"Adeo in teneris consuescere multum est."
"Inter pocula laeti."
"O fortunatos nimium, sua si bona norint Agricolas, quibus ipsa, procul discordibus armis, Fundit humo facilem victum justissima tellus!"
"At secura quies et nescia fallere vita, Dives opum variarum."
"Me vero primum dulces ante omnia Musae, Quarum sacra fero ingenti percussus amore, Accipiant caelique vias et sidera monstrent, Defectus solis varios lunaeque labores; Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant Obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant. Quid tantum Oceano properent se tingere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet."
"Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, Flumina amem sylvasque inglorius."
"O ubi campi!"
"Felix qui potuit rerum cognoscere causas."
"Illum non populi fasces, non purpura regum flexit, et infidos agitans discordia fratres; Aut coniurato descendens Dacus ab Histro, Non res Romanae, perituraque regna."
"Interea dulces pendent circum oscula nati, Casta pudicitiam servat domus."
"Sed nos immensum spatiis confecimus aequor, et iam tempus equum fumantia soluere colla."
"Tentanda via est, qua me quoque possim Tollere humo victorque virum volitare per ora."
"Te sine nil altum mens inchoat."
"Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus Et labor, et durae rapit inclementia mortis."
"Collectumque premens volvit sub naribus ignem."
"Magnus sine viribus ignis Incassum furit."
"Nec mora, nec requies."
"Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque, Et genus aequoreum, pecudes, pictaeque volucres, In furias ignemque ruunt. Amor omnibus idem."
"Sed fugit interea, fugit irreparabile tempus."
"Sed me Parnasi deserta per ardua dulcis Raptat amor; juvat ire jugis, qua nulla priorum Castaliam molli devertitur orbita clivo."
"Alitur vitium, vivitque tegendo."
"Admiranda tibi levium spectacula rerum."
"In tenui labor, at tenuis non gloria."
"Nare per aestatem liquidam."
"Ingentes animos angusto in pectore versant."
"Hi motus animorum atque haec certamina tanta Pulveris exigui jactu compressa quiescunt."
"Agmine facto Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent."
"Si parva licet componere magnis."
"Tantus amor florum et generandi gloria mellis."
"Genus immortale manet, multosque per annos Stat fortuna domus, et avi numerantur avorum."
"Deum namque ire per omnes Terrasque tractusque maris, coelumque profundum."
"Nec morti esse locum."
"Animasque in vulnere ponunt."
"Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, tum variae eludent species atque ora ferarum Fiet enim subito sus horridus atraque tigris squamosusque draco et fulva cervice leaena, aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit."
"Fata vocant."
"Iamque vale: feror ingenti circumdata nocte Invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas!"
"Illa / flet noctem...maestis late loca questibus implet."
"Illo Vergilium me tempore dulcis alebat Parthenope studiis florentem ignobilis oti."
"Charmed with the foolish whistling of a name."
"[Virgil] delivers the meanest of his precepts with a kind of grandeur: he breaks the clods and tosses the dung about with an air of gracefulness."
"The best poem by the best poet."
"Cum "Georgica" scriberet, traditur cotidie meditatos mane plurimos versus dictare solitus ac per totum diem retractando ad paucissimos redigere, non absurde carmen se more ursae parere dicens et lambendo demum effingere."