First Quote Added
avril 10, 2026
Latest Quote Added
"Agnosco veteris vestigia flammae."
"Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat Vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, Pallentis umbras Erebo noctemque profundam Ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo. Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores Abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro."
"Id cinerem aut manes credis curare sepultos?"
"Tacitum vivit sub pectore vulnus."
"Haeret lateri lethalis arundo."
"Pendent opera interrupta."
"Nec famam obstare furori."
"Coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam."
"Fama, malum qua non aliud velocius ullum; Mobilitate viget, virisque adquirit eundo; Parva metu primo; mox sese attollit in auras, Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit."
"Pernicibus alis."
"Animum nunc huc celerem nunc dividit illuc."
"Quis fallere possit amantem?"
"Omnia tuta timens."
"Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te (Quando aliud mihi jam miserae nihil ipsa reliqui) Per connubia nostra, per inceptos Hymenaeos; Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quidquam Dulce meum, miserere domus labentis, et istam, Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem."
"Numquam, regina, negabo Promeritam, nec me meminisse pigebit Elissae Dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus."
"Hic amor, haec patria est."
"Italiam non sponte sequor."
"Nec tibi diva parens."
"Nusquam tuta fides."
"Omnibus umbra locis adero."
"Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis!"
"Nullis ille movetur Fletibus aut voces ullas tractabilis audit."
"Fata obstant."
"Mens immota manet, lacrimae volvuntur inanes."
"Taedet caeli convexa tueri."
"Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori."
"Scinditur incertum studia in contraria vulgus."
"Et nati natorum et qui nascentur ab illis."
"Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames?"
"Quamquam animus meminisse horret, luctuque refugit, incipiam."
"Dux femina facti."
"Parce sepulto."
"Campos ubi Troja fuit."
"Quis talia fando temperet a lacrimis?"
"Dare fatis vela."
"Cessi et sublato montes genitore petivi."
"Quaeque ipse miserrima vidi et quorum pars magna fui."
"Longa est injuria, longae ambages."
"Fidus quae tela gerebat Achates."
"Tantae molis erat Romanam condere gentem!"
"Ter conatus ibi collo dare bracchia circum; Ter frustra comprensa manus effugit imago."
"Obstupui, steteruntque comae, et vox faucibus haesit."
"Infandum, regina, jubes renovare dolorem."
"Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent."
"Sequiturque patrem non passibus aequis."
"Non ignara mali miseris succurrere disco."
"O Dea certe."
"Ludibria ventis."
"Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae; Ipse subibo umeris nec me labor iste gravabit; Quo res cumque cadent, unum et commune periclum, Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus Sit comes, et longe servet vestigia coniunx."
"O nimium caelo et pelago confise sereno, Nudus in ignota, Palinure, iacebis harena."