First Quote Added
avril 10, 2026
Latest Quote Added
"Sic ait atque animum pictura pascit inani."
"Durate, et vosmet rebus servate secundis."
"O terque quaterque beati!"
"Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox."
"Tacitae per amica silentia lunae."
"Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris Incipit et dono divum gratissima serpit."
"Quantum mutatus ab illo Hectore qui redit exuvias indutus Achilli."
"Excutior somno et summi fastigia tecti Ascensu supero atque arrectis auribus asto: In segetem veluti cum flamma furentibus Austris Incidit, aut rapidus montano flumine torrens Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores Praecipitisque trahit silvas; stupet inscius alto Accipiens sonitum saxi de vertice pastor."
"Exoritur clamorque virum clangorque tubarum."
"Furor, iraque mentem Praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis."
"Venit summa dies et ineluctabile tempus Dardaniae. Fuimus Troes, fuit Ilium."
"Una salus victis nullam sperare salutem."
"Clamores simul horrendos ad sidera tollit: qualis mugitus, fugit cum saucius aram taurus et incertam excussit cervice securim."
"Sunt hic etiam sua praemia laudi, Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt."
"Horresco referens."
"His lacrimis vitam damus et miserescimus ultro."
"Quae regio in terris nostri non plena laboris?"
"Per varios casus, per tot discrimina rerum."
"Adsensere omnes et, quae sibi quisque timebat, Unius in miseri exitium conversa tulere."
"Spargere voces in vulgum ambiguas."
"Mirabile dictu."
"Vitam in tenebris luctuque trahebam."
"Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno Disce omnes."
"Dixit et avertens rosea cervice refulsit, Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem Spiravere; pedes vestis defluxit ad imos, Et vera incessu patuit dea."
"Forsan et haec olim meminisse iuvabit."
"Aeternum servans sub pectore volnus."
"Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, quidve dolens, regina deum tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?"
"In utrumque paratus."
"Si mens non laeva fuisset."
"Data fata secutus."
"Equo ne credite, Teucri. quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes."
"Aliquis latet error."
"Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates classe veho mecum, fama super aethera notus. Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo."
"O socii—neque enim ignari sumus ante malorum— O passi graviora, dabit deus his quoque finem."
"Cedamus Phoebo et moniti meliora sequamur."
"Fama volat."
"Caelum undique et undique pontus."
"Insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima Fata canit foliisque notas et nomina mandat. Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo Digerit in numerum atque antro seclusa relinquit: Illa manent immota locis neque ab ordine cedunt. Verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus Impulit et teneras turbavit ianua frondes, Numquam deinde cavo volitantia prendere saxo nec revocare situs aut iungere carmina curat: Inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae."
"Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, Quamvis increpitent socii et vi cursus in altum Vela vocet, possisque sinus implere secundos, Quin adeas vatem precibusque oracula poscas Ipsa canat vocemque volens atque ora resolvat. Illa tibi Italiae populos venturaque bella Et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem Expediet, cursusque dabit venerata secundos. Haec sunt quae nostra liceat te voce moneri. Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam."
"Vivite felices, quibus est fortuna peracta Jam sua: nos alia ex aliis in fata vocamur."
"Tollimur in coelum curvato gurgite, et iidem Subducta ad manes imos descendimus unda."
"Di, talem terris avertite pestem!"
"Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum."
"Voluptas Solamenque mali."
"At regina gravi iamdudum saucia cura Vulnus alit venis et caeco carpitur igni."
"Haerent infixi pectore voltus Verbaque, nee placidam membris dat cura quietem."
"Quae me suspensam insomnia terrent!"
"Degeneres animos timor arguit."
"Heu, quibus ille Jactatus fatis! quae bella exhausta canebat!"
"Scinditur incertum studia in contraria vulgus."