"Et si iam nostro sentit de corpore postquam distractast animi natura animaeque potestas, tamen est ad nos, qui comptu coniugioque corporis atque animae consistimus uniter apti. nec, si materiem nostram collegerit aetas post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est, atque iterum nobis fuerint data lumina vitae, quicquam tamen ad nos id quoque factum, interrupta semel cum sit repetentia nostri. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante qui fuimus, [neque] iam de illis nos adficit angor. nam cum respicias inmensi temporis omne praeteritum spatium, tum motus materiai quam sint, facile hoc adcredere possis, saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse. nec memori tamen id quimus reprehendere mente; inter enim iectast vitai pausa vageque deerrarunt passim motus ab sensibus omnes."
Quote Details
Added by wikiquote-import-bot
Unverified quote
0 likes
Original Language: English
Available Languages (1)
Sources
Book III, lines 843β860 (tr. John Dryden)
https://en.wikiquote.org/wiki/Lucretius
Revision History
No revisions have been submitted for this quote.
Categories
Lucretius
Titus Lucretius Carus (c. 99 BC β 55 BC) was a Roman poet and philosopher. His major work is De Rerum Natura, On the Nature of Things, which is considered by some to be the greatest masterpiece of Latin verse.
58 quotes on TrueQuotesView all quotes by Lucretius β
Related Quotes
"Quare religio pedibus subiecta vicissim opteritur, nos exaequat victoria caelo."
"Saepius illa religio peperit scelerosa atque impia facta."
"Tantum religio potuit suadere malorum."
"Nullam rem e nihilo gigni divinitus umquam."
"Nil posse creari de nihilo."
"Haud igitur redit ad nihilum res ulla."
"Nequeunt oculis rerum primordia cerni."
"Stilicidi casus lapidem cavat."
"Etsi difficiile esse videtur credere quicquam in rebus solido reperiri corpore posse. transit enim fulmen caeli per sβ¦"
"Ergo vivida vis animi pervicit et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente β¦"