First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"Vendidit hic auro patriam."
"Discite justitiam moniti et non temnere divos."
"Desine fata deum flecti sperare precando."
"Stabant orantes primi transmittere cursum Tendebantque manus ripae ulterioris amore."
"Consanguineus Leti Sopor."
"Malesuada Fames."
"Ibant obscuri sola sub nocte per umbram, Perque domos Ditis vacuas et inania regna."
"Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, Et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late, Sit mihi fas audita loqui: sit numine vestro Pandere res alta terra et caligine mersas."
"Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo."
"Procul, O procul este, profani!"
"Fidus Achates."
"Facilis descensus Averno Noctes atque dies patet atri ianua Ditis; Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est."
"Obscuris vera involvens."
"Tu ne cede malis, sed contra audentior ito."
"Bella, horrida bella."
"Superanda omnis fortuna ferendo est."
"Decus et tutamen."
"Possunt, quia posse videntur."
"Litus ama."
"Furens quid Femina possit."
"‘Moriemur inultae, Sed moriamur’ ait. ‘sic, sic juvat ire sub umbras.’"
"Vixi, et, quem dederat cursum Fortuna, peregi; Et nunc magna mei sub terras ibit Imago."
"Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor."
"Varium et mutabile semper Femina."
"Fata obstant."
"Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis!"
"Italiam non sponte sequor."
"Numquam, regina, negabo Promeritam, nec me meminisse pigebit Elissae Dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus."
"Quis fallere possit amantem?"
"Fama, malum qua non aliud velocius ullum."
"Agnosco veteris vestigia flammae."
"Degeneres animos timor arguit."
"Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum."
"Fama volat."
"Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames?"
"Fit via vi."
"Dis aliter visum."
"Una salus victis nullam sperare salutem."
"Venit summa dies et ineluctabile tempus Dardaniae."
"Arrectis auribus adsto."
"Quantum mutatus ab illo."
"Tacitae per amica silentia lunae."
"Horresco referens."
"Ab uno disce omnes."
"In utrumque paratus."
"Equo ne credite, Teucri. quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes."
"Quis talia fando Temperet a lacrimis?"
"Infandum, regina, jubes renovare dolorem."
"Non ignara mali miseris succurrere disco."
"Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt."