First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"Corpore et statura fuit grandi, aquilo colore, facie rusticana, valetudine varia; nam plerumque a stomacho et a faucibus ac dolore capitis laborabat, sanguinem etiam saepe reiecit. Cibi vinique minimi; libidinis in pueros pronioris... Vulgatum est consuesse eum et cum Plotia Hieria. ... Cetera sane vitae et ore et animo tam probum constat, ut Neapoli Parthenias vulgo appellatus sit, ac si quando Romae, quo rarissime commeabat, viseretur in publico, sectantis demonstrantisque se subterfugeret in proximum tectum."
"Vtar enim verbis isdem quae ex Afro Domitio iuvenis excepi, qui mihi interroganti quem Homero crederet maxime accedere "secundus" inquit "est Vergilius, propior tamen primo quam tertio". Et hercule ut illi naturae caelesti atque inmortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel ideo in hoc plus est, quod ei fuit magis laborandum, et quantum eminentibus vincimur, fortasse aequalitate pensamus. Ceteri omnes longe sequentur."
"Ideoque optime institutum est ut ab Homero atque Vergilio lectio inciperet, quamquam ad intellegendas eorum virtutes firmiore iudicio opus est: sed huic rei superest tempus, neque enim semel legentur."
"Vergilium vidi tantum."
"Animae dimidium meae."
"Vincit amor patriae."
"Interdum volgus rectum videt, est ubi peccat."
"Crescentem sequitur cura pecuniam, Maiorumque fames."
"Virginibus puerisque canto."
"Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam."
"Let fraud supply the want of force in war."
"Minuit praesentia famam."
"Cecini pascua, rura, duces."
"Color est e pluribus unus."
"Mors aurem vellens, "vivite," ait, "venio.""
"Hos ego versiculos feci, tulit alter honores."
"Facilius esse Herculi clavam quam Homero versum subripere."
"Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena Carmen, et egressus silvis vicina coegi Ut quamvis avido parerent arva colono, Gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis ..."
"Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras."
"Ulterius ne tende odiis."
"Usque adeone mori miserum est?"
"Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, Fortunam ex aliis."
"Forsan miseros meliora sequentur."
"Aegrescitque medendo."
"Nulla salus bello."
"Spes sibi quisque."
"Experto credite."
"Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus Omnibus est vitae; sed famam extendere factis, Hoc virtutis opus."
"Audentes fortuna iuvat."
"Fata viam invenient."
"Macte nova virtute, puer, sic itur ad astra."
"Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis."
"Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt, Nulla dies umquam memori vos eximet aevo, Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum Accolet imperiumque pater Romanus habebit."
"Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus It cruor inque umeros cervix conlapsa recumbit: Purpureus veluti cum flos succisus aratro Languescit moriens; lassove papavera collo Demisere caput, pluvia cum forte gravantur."
"Nequeam lacrimas perferre parentis."
"Dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?"
"O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos."
"Arte magistra."
"Pedibus timor addidit alas."
"Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo."
"Major rerum mihi nascitur ordo; Majus opus moveo."
"Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, Altera candenti perfecta nitens elephanto, Sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes."
"Manibus date lilia plenis."
"Tu Marcellus eris."
"Tu regere imperio populos, Romane, memento (Hae tibi erunt artes), pacique imponere morem, Parcere subjectis et debellare superbos."
"Te tua fata docebo."
"Quisque suos patimur manis."
"Mens agitat molem."
"Inventas aut qui vitam excoluere per artes."
"Non, mihi si linguae centum sunt oraque centum Ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas, Omnia poenarum percurrere nomina possim."