First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"Candidus insuetum miratur limen Olympi Sub pedibus uidet nubes et sidera Daphnis."
"Tale tuum carmen nobis, divine poeta, Quale sopor fessis."
"Atque deos atque astra vocat crudelia mater."
"Incipe, parve puer: qui non risere parenti, Nec deus hunc mensa dea nec dignata cubili est."
"Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem."
"Iam nova progenies caelo demittitur alto."
"Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna."
"Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo."
"Sicelides Musae, paulo maiora canamus."
"Claudite iam rivos, pueri; sat prata biberunt."
"Non nostrum inter vos tantas componere lites."
"Latet anguis in herba."
"Ab Jove principium Musae: Jovis omnia plena."
"Nunc omnis ager, nunc omnis parturit arbor; Nunc frondent sylvae, nunc formosissimus annus."
"Quae te dementia cepit!"
"Trahit sua quemque voluptas."
"Habitarunt di quoque silvas."
"O formose puer, nimium ne crede colori."
"Et penitus toto divisos orbe Britannos."
"Fortunate senex, hic inter flumina nota Et fontis sacros frigus captabis opacum."
"Libertas, quae sera tamen respexit inertem."
"Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos noram, sic parvis componere magna solebam."
"Spes gregis."
"Non equidem invideo, miror magis."
"Deus nobis haec otia fecit."
"Nos patriae fines et dulcia linquimus arva."
"Sub tegmine fagi."
"Cum "Georgica" scriberet, traditur cotidie meditatos mane plurimos versus dictare solitus ac per totum diem retractando ad paucissimos redigere, non absurde carmen se more ursae parere dicens et lambendo demum effingere."
"The best poem by the best poet."
"[Virgil] delivers the meanest of his precepts with a kind of grandeur: he breaks the clods and tosses the dung about with an air of gracefulness."
"Charmed with the foolish whistling of a name."
"Illo Vergilium me tempore dulcis alebat Parthenope studiis florentem ignobilis oti."
"Illa / flet noctem...maestis late loca questibus implet."
"Iamque vale: feror ingenti circumdata nocte Invalidasque tibi tendens, heu non tua, palmas!"
"Fata vocant."
"Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, tum variae eludent species atque ora ferarum Fiet enim subito sus horridus atraque tigris squamosusque draco et fulva cervice leaena, aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit."
"Animasque in vulnere ponunt."
"Nec morti esse locum."
"Deum namque ire per omnes Terrasque tractusque maris, coelumque profundum."
"Genus immortale manet, multosque per annos Stat fortuna domus, et avi numerantur avorum."
"Tantus amor florum et generandi gloria mellis."
"Si parva licet componere magnis."
"Agmine facto Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent."
"Hi motus animorum atque haec certamina tanta Pulveris exigui jactu compressa quiescunt."
"Ingentes animos angusto in pectore versant."
"Nare per aestatem liquidam."
"In tenui labor, at tenuis non gloria."
"Admiranda tibi levium spectacula rerum."
"Alitur vitium, vivitque tegendo."
"Sed me Parnasi deserta per ardua dulcis Raptat amor; juvat ire jugis, qua nulla priorum Castaliam molli devertitur orbita clivo."