307 quotes found
"Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Laviniaque venit Litora."
"Multum ille et terris iactatus et alto Vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram, Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem lnferretque deos Latio, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae."
"Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, quidve dolens, regina deum tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?"
"Necdum etiam causae irarum saevique dolores Exciderant animo; manet alta mente repostum Iudicium Paridis spretaeque iniuria formae."
"Tantae molis erat Romanam condere gentem!"
"Aeternum servans sub pectore volnus."
"O terque quaterque beati!"
"Apparent rari nantes in gurgite vasto."
"Furor arma ministrat; Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; ille regit dictis animos, et pectora mulcet."
"Fidus quae tela gerebat Achates."
"O socii—neque enim ignari sumus ante malorum— O passi graviora, dabit deus his quoque finem."
"Forsan et haec olim meminisse iuvabit."
"Per varios casus, per tot discrimina rerum."
"Durate, et vosmet rebus servate secundis."
"Talia voce refert, curisque ingentibus aeger Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem."
"Lacrimis oculos suffusa nitentis."
"Volvens fatorum arcana movebo."
"His ego nec metas rerum nec tempora pono; Imperium sine fine dedi."
"O Dea certe."
"Longa est injuria, longae ambages."
"Dux femina facti."
"Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates classe veho mecum, fama super aethera notus. Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo."
"Data fata secutus."
"Dixit et avertens rosea cervice refulsit, Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem Spiravere; pedes vestis defluxit ad imos, Et vera incessu patuit dea."
"Mirabile dictu."
"Quae regio in terris nostri non plena laboris?"
"Sunt hic etiam sua praemia laudi, Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt."
"Sic ait atque animum pictura pascit inani."
"Impar congressus Achilli."
"Illa pharetram fert umero, Gradiensque deas supereminet omnes."
"Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem Permittit patria?"
"Si genus humanum et mortalia temnitis arma, At sperate deos memores fandi atque nefandi."
"Res dura et regni novitas me talia cogunt Noliri, et late finis custode tueri."
"Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur."
"Lumenque iuventae purpureum."
"Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid Usquam iustitiae est et mens sibi conscia recti, Praemia digna ferant."
"Semper honos nomenque tuum laudesque manebunt."
"Non ignara mali miseris succurrere disco."
"Infandum, regina, jubes renovare dolorem."
"Quaeque ipse miserrima vidi et quorum pars magna fui."
"Quis talia fando temperet a lacrimis?"
"Quamquam animus meminisse horret, luctuque refugit, incipiam."
"Scinditur incertum studia in contraria vulgus."
"Aliquis latet error."
"Equo ne credite, Teucri. quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentes."
"Si mens non laeva fuisset."
"In utrumque paratus."
"Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno Disce omnes."
"Vitam in tenebris luctuque trahebam."
"Spargere voces in vulgum ambiguas."
"Adsensere omnes et, quae sibi quisque timebat, Unius in miseri exitium conversa tulere."
"His lacrimis vitam damus et miserescimus ultro."
"Horresco referens."
"Clamores simul horrendos ad sidera tollit: qualis mugitus, fugit cum saucius aram taurus et incertam excussit cervice securim."
"Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox."
"Tacitae per amica silentia lunae."
"Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris Incipit et dono divum gratissima serpit."
"Quantum mutatus ab illo Hectore qui redit exuvias indutus Achilli."
"Excutior somno et summi fastigia tecti Ascensu supero atque arrectis auribus asto: In segetem veluti cum flamma furentibus Austris Incidit, aut rapidus montano flumine torrens Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores Praecipitisque trahit silvas; stupet inscius alto Accipiens sonitum saxi de vertice pastor."
"Exoritur clamorque virum clangorque tubarum."
"Furor, iraque mentem Praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis."
"Venit summa dies et ineluctabile tempus Dardaniae. Fuimus Troes, fuit Ilium."
"Una salus victis nullam sperare salutem."
"Nox atra cava circumvolat umbra."
"Quondam etiam victis redit in praecordia virtus."
"Crudelis ubique Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago."
"Adspirat primo Fortuna labori."
"Dolus an virtus, quis in hoste requirat?"
"Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis!"
"Dis aliter visum."
"Fit via vi."
"Sic fatus senior telumque imbelle sine ictu Coniecit, rauco quod protinus aere repulsum, Et summo clipei nequiquam umbone pependit."
"Facilis iactura sepulcri."
"Arma, viri, ferte arma: vocat lux ultima victos. Reddite me Danais: sinite instaurata revisam Proelia; numquam omnes hodie moriemur inulti."
"Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae; Ipse subibo umeris nec me labor iste gravabit; Quo res cumque cadent, unum et commune periclum, Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus Sit comes, et longe servet vestigia coniunx."
"Sequiturque patrem non passibus aequis."
"Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent."
"Obstupui, steteruntque comae, et vox faucibus haesit."
"Ter conatus ibi collo dare bracchia circum; Ter frustra comprensa manus effugit imago."
"Cessi et sublato montes genitore petivi."
"Dare fatis vela."
"Campos ubi Troja fuit."
"Parce sepulto."
"Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames?"
"Et nati natorum et qui nascentur ab illis."
"Fama volat."
"Cedamus Phoebo et moniti meliora sequamur."
"Caelum undique et undique pontus."
"Insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima Fata canit foliisque notas et nomina mandat. Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo Digerit in numerum atque antro seclusa relinquit: Illa manent immota locis neque ab ordine cedunt. Verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus Impulit et teneras turbavit ianua frondes, Numquam deinde cavo volitantia prendere saxo nec revocare situs aut iungere carmina curat: Inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae."
"Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, Quamvis increpitent socii et vi cursus in altum Vela vocet, possisque sinus implere secundos, Quin adeas vatem precibusque oracula poscas Ipsa canat vocemque volens atque ora resolvat. Illa tibi Italiae populos venturaque bella Et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem Expediet, cursusque dabit venerata secundos. Haec sunt quae nostra liceat te voce moneri. Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam."
"Vivite felices, quibus est fortuna peracta Jam sua: nos alia ex aliis in fata vocamur."
"Tollimur in coelum curvato gurgite, et iidem Subducta ad manes imos descendimus unda."
"Di, talem terris avertite pestem!"
"Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum."
"Voluptas Solamenque mali."
"At regina gravi iamdudum saucia cura Vulnus alit venis et caeco carpitur igni."
"Haerent infixi pectore voltus Verbaque, nee placidam membris dat cura quietem."
"Quae me suspensam insomnia terrent!"
"Degeneres animos timor arguit."
"Heu, quibus ille Jactatus fatis! quae bella exhausta canebat!"
"Si mihi non animo fixum immotumque sederet Ne cui me vinclo vellem sociare iugali, Postquam primus amor deceptam morte fefellit; Si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, Huic uni forsan potui succumbere culpae."
"Agnosco veteris vestigia flammae."
"Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat Vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, Pallentis umbras Erebo noctemque profundam Ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo. Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores Abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro."
"Id cinerem aut manes credis curare sepultos?"
"Tacitum vivit sub pectore vulnus."
"Haeret lateri lethalis arundo."
"Pendent opera interrupta."
"Nec famam obstare furori."
"Coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam."
"Fama, malum qua non aliud velocius ullum; Mobilitate viget, virisque adquirit eundo; Parva metu primo; mox sese attollit in auras, Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit."
"Pernicibus alis."
"Animum nunc huc celerem nunc dividit illuc."
"Quis fallere possit amantem?"
"Omnia tuta timens."
"Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te (Quando aliud mihi jam miserae nihil ipsa reliqui) Per connubia nostra, per inceptos Hymenaeos; Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quidquam Dulce meum, miserere domus labentis, et istam, Oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem."
"Numquam, regina, negabo Promeritam, nec me meminisse pigebit Elissae Dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus."
"Hic amor, haec patria est."
"Italiam non sponte sequor."
"Nec tibi diva parens."
"Nusquam tuta fides."
"Omnibus umbra locis adero."
"Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis!"
"Nullis ille movetur Fletibus aut voces ullas tractabilis audit."
"Fata obstant."
"Mens immota manet, lacrimae volvuntur inanes."
"Taedet caeli convexa tueri."
"Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori."
"Ingeminant curae rursusque resurgens Saevit amor magnoque irarum fluctuat aestu."
"Non servata fides cineri promissa Sychaeo."
"Varium et mutabile semper femina."
"Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor."
"Vixi, et, quem dederat cursum Fortuna, peregi; Et nunc magna mei sub terras ibit Imago."
"‘Moriemur inultae, Sed moriamur’ ait. ‘sic, sic juvat ire sub umbras.’"
"Resonat magnis plangoribus aether."
"Furens quid Femina possit."
"Superat quoniam Fortuna, sequamur, Quoque vocat vertamus iter."
"Quem semper acerbum, Semper honoratum (sic di voluistis) habebo."
"Cuncti adsint meritaeque exspectent praemia palmae."
"Ore favete omnes."
"Plausu fremituque virum studiisque faventum ———— Pulsati colles clamore resultant."
"Ceu nubibus arcus Mille jacit varios adverso sole colores."
"Litus ama... altum alii teneant."
"Possunt, quia posse videntur."
"Decus et tutamen."
"Gratior et pulchro veniens in corpore virtus."
"Me liceat casus miserari insontis amici."
"Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur; Quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est."
"Exigui numero, sed bello vivida virtus."
"O nimium caelo et pelago confise sereno, Nudus in ignota, Palinure, iacebis harena."
"Ludibria ventis."
"Mitte hanc de pectore curam."
"Bella, horrida bella, Et Thybrim multo spumantem sanguine cerno."
"Tu ne cede malis, sed contra audentior ito Quam tua te fortuna sinet."
"Obscuris vera involvens."
"Non ulla laborum, O virgo, nova mi facies inopinave surgit; Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi."
"Facilis descensus Averno: Noctes atque dies patet atri ianua Ditis; Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est."
"Primo avulso non deficit alter."
"Fidus Achates."
"Vocat in certamina divos."
"Procul, O procul este, profani!"
"Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo."
"Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, Et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late, Sit mihi fas audita loqui: sit numine vestro Pandere res alta terra et caligine mersas."
"Ibant obscuri sola sub nocte per umbram, Perque domos Ditis vacuas et inania regna. Quale per incertam lunam sub luce maligna Est iter in silvis."
"Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae, Pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus, Et Metus et malesuada Fames ac turpis Egestas, Terribiles visu formae, Letumque Labosque; tum consanguineus Leti Sopor."
"In medio ramos annosaque bracchia pandit Ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia volgo Vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent."
"Jam senior, sed cruda deo viridisque senectus."
"Hue omnis turba ad ripas effusa ruebat, Matres atque viri, defunctaque corpora vita Magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, Impositique rogis juvenes ante ora parentum."
"Stabant orantes primi transmittere cursum Tendebantque manus ripae ulterioris amore."
"Multa putans sortemque animo miseratus iniquam."
"Desine fata deum flecti sperare precando."
"Falso damnati crimine mortis."
"Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo Venerat exstinctam ferroque extrema secutam? Funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro, Per superos et si qua fides tellure sub ima est, Inuitus, regina, tuo de litore cessi."
"Dulcis et alta quies, placidaeque simillima morti."
"Nox ruit, Aenea."
"Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas."
"Sedet, aeternumque sedebit Infelix Theseus."
"Discite justitiam moniti et non temnere divos."
"Vendidit hic auro patriam."
"Non, mihi si linguae centum sunt oraque centum Ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas, Omnia poenarum percurrere nomina possim."
"Devenere locos laetos et amoena vireta Fortunatonun nemorum, sedesque beatas."
"Hic manus, ob patriam pugnando vulnera passi, Quique sacerdotes casti, dum vita manebat, Quique pii vates, et Phoebo digna locuti, Inventas aut qui vitam excoluere per artes, Quique sui memores alios fecere merendo."
"Animae, quibus altera fato Corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam Secures latices, et longa oblivia potant."
"Principio caelum ac terras camposque liquentis Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem et magno se corpore miscet."
"Quisque suos patimur manis."
"Concretam exemit labem, purumque relinquit Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem."
"Has omnis, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, Scilicet immemores supera et convexa revisant Bursus et incipiant in corpora velle reverti."
"Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur Gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, Inlustris animas nostrumque in nomen ituras, Expediam dictis, et te tua fata docebo."
"Vincet amor patriae laudumque immensa cupido."
"Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella Neu patriae validas in viscera vertite vires."
"Tu regere imperio populos, Romane, memento (Hae tibi erunt artes), pacique imponere morem, Parcere subjectis et debellare superbos."
"Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis Ingreditur victorque viros supereminet omnes."
"O nate, ingentem luctum ne quaere tuorum; Ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra Esse sinent. Nimium vobis Romana propago Visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent. Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem Campus aget gemitus, vel quae, liberine, videbis Funera, cum tumulum praeterlabere recentem! Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos In tantum spe tollet avos, nec Romula quondam Ullo se tantum tellus iactabit alumno. Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello Dextera! Non illi se quisquam impune tulisset Obvius armato, seu cum pedes iret in hostem, Seu spumantis equi foderet calcaribus armos. Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas, Tu Marcellus eris."
"Manibus date lilia plenis."
"His saltem accumulem donis, et fungar inani Munere."
"Incenditque animum famae venientis amore."
"Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, Altera candenti perfecta nitens elephanto, Sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes."
"Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum."
"Major rerum mihi nascitur ordo; Majus opus moveo."
"Hic domus, haec patria est."
"Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo."
"Bella viri pacemque gerent quis bella gerenda."
"Bella manu letumque gero."
"Saevit amor ferri, et scelerata insania belli."
"Ille, velut pelagi rupes immota, resistit."
"Non illa colo calathisve Minervae Femineas adsueta manus."
"Semperque recentis Convectare juvat praedas et vivere rapto."
"Sicut aquae tremulum labris ubi lumen aenis sole repercussum aut radiantis imagine lunae omnia pervolitat late loca, iamque sub auras erigitur summique ferit laquearia tecti."
"Pacemne huc fertis an arma?"
"Pedibus timor addidit alas."
"Arte magistra."
"O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos."
"At vos, o superi, et divum tu maxime rector Juppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis Et patrias audite preces: si numina vestra Incolumem Pallanta mihi, si fata reseruant, Si visurus eum vivo et venturus in unum: Vitam oro, patiar quemvis durare laborem. Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris, Nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere vitam, Dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri, Dum te, care puer, mea sola et sera voluptas, Complexu teneo, gravior neu nuntius auris Vulneret."
"Quadripedante putrem sonitu quatit ungula campum."
"Arva nova Neptunia caede rubescunt."
"Talia per clipeum Volcani, dona parentis, Miratur rerumque ignarus imagine gaudet Attollens umero famamque et fata nepotum."
"Turne, quod optanti divum promittere nemo Auderet, volvenda dies en attulit ultro."
"Prisca fides facto, sed fama perennis."
"Dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido?"
"Est hic, est animus lucis contemptor et istum Qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem."
"Nequeam lacrimas perferre parentis."
"Animum patriae strinxit pietatis imago."
"Nunc ipsa vocat res. Hac iter est."
"Me, me, adsum qui feci, in me convertite ferrum O Rutuli, mea fraus omnis: nihil iste nee ausus, Nee potuit; caelum hoc et conscia sidera testor: Tantum infelicem nimium dilexit amicum."
"Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus It cruor inque umeros cervix conlapsa recumbit: Purpureus veluti cum flos succisus aratro Languescit moriens; lassove papavera collo Demisere caput, pluvia cum forte gravantur."
"Moriens animam abstulit hosti. Tum super exanimum sese proiecit amicum Confossus, placidaque ibi demum morte quieuit."
"Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt, Nulla dies umquam memori vos eximet aevo, Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum Accolet imperiumque pater Romanus habebit."
"At tuba terribilem sonitum procul aere canoro Increpuit, sequitur clamor caelumque remugit."
"Natos ad flumina primum Deferimus saevoque gelu duramus et undis"
"Iuppiter omnipotens, audacibus adnue coeptis."
"Macte nova virtute, puer, sic itur ."
"Abietibus juvenes patriis et montibus aequos."
"Adveniet iustum pugnae (ne arcessite) tempus."
"Speravimus ista Dum fortuna fuit."
"Sua cuique exorsa laborem Fortunamque ferent."
"Fata viam invenient."
"Audentis fortuna iuvat."
"Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste mortales."
"Stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus Omnibus est vitae; sed famam extendere factis, Hoc virtutis opus."
"Nescia mens hominum fati sortisque futurae, Et servare modum, rebus sublata secundis!"
"Dextra mihi Deus."
"Et dulcis moriens reminiscitur Argos."
"Salve aeternum mihi, maxime Palla, Aeternumque vale."
"Vivendo vici mea fata."
"Experto credite."
"Spes sibi quisque."
"Lingua melior, sed frigida bello Dextera."
"Nulla salus bello."
"Proinde tona eloquio, solitum tibi."
"Cur indecores in limine primo Deficimus? Cur ante tubam tremor occupat artus?"
"Multa dies variique labor mutabilis aevi Rettulit in melius, multos alterna revisens Lusit et in solido rursus Fortuna locavit."
"Nequiquam patrias temptasti lubricus artis."
"Illa manu moriens telum trahit: ossa sed inter Ferreus ad costas alto stat vulnere mucro. Labitur exsanguis; labuntur frigida leto Lumina: purpureus quondam color ora reliquit."
"Quadripedumque putrem cursu quatit ungula campum."
"Quo referor totiens? quae mentem insania mutat?"
"Aegrescitque medendo."
"In te omnis domus inclinata recumbit."
"Forsan miseros meliora sequentur."
"Sic omnis amor unus habet decemere ferro."
"Disce, puer, virtutem ex me verumque laborem, Fortunam ex aliis."
"Ne qua meis esto dictis mora."
"Usque adeone mori miserum est?"
"Magnorum haud unquam indignus avorum."
"Aestuat ingens Imo in corde pudor mixtoque insania luctu Et furiis agitatus amor et conscia virtus."
"Hunc, oro, sine me furere ante furorem."
"Fors et virtus miscentur in unum."
"Iuppiter ipse duas aequato examine lances Sustinet et fata imponit diversa duorum, quem damnet labor et quo vergat pondere letum."
"Ni te tantus edit tacitam dolor."
"Ulterius temptare veto."
"Sit Romana potens Itala virtute propago."
"Ulterius ne tende odiis."
"Stetit acer in armis Aeneas volvens oculos dextramque repressit; Et iam iamque magis cunctantem flectere sermo Coeperat, infelix umero cum apparuit alto Balteus et notis fulserunt cingula bullis Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus Straverat atque umeris inimicum insigne gerebat. Ille, oculis postquam saevi monimenta doloris Exuviasque hausit, furiis accensus et ira Terribilis: 'tune hinc spoliis indute meorum Eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas Immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit.' Hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit Fervidus."
"Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras."
"Cedite Romani scriptores, cedite Graii: Nescioquid maius nascitur Iliade."
"Et profugum Aenean, altae primordia Romae, Quo nullum Latio clarius extat opus."
"Nec tu divinam Aeneida tempta, sed longe sequere et vestigia semper adora."
""Aeneida" prosa prius oratione formatam digestamque in XII libros particulatim componere instituit, prout liberet quidque, et nihil in ordinem arripiens. Ac ne quid impetum moraretur, quaedam inperfecta transmisit, alia levissimis verbis veluti fulsit, quae per iocum pro tibicinibus interponi aiebat ad sustinendum opus, donec solidae columnae advenirent."
"Talem enim monstrare Aenean debuit, ut dignus Caesari, in cuius honorem haec scribebantur, parens et auctor generis praeberetur."
"Nam utique meliores, quia certiores, erant primae illae litterae quibus fiebat in me et factum est et habeo illud ut et legam, si quid scriptum invenio, et scribam ipse, si quid volo, quam illae quibus tenere cogebar Aeneae nescio cuius errores, oblitus errorum meorum, et plorare Didonem mortuam, quia se occidit ab amore, cum interea me ipsum in his a te morientem, deus, vita mea, siccis oculis ferrem miserrimus.'Quid enim miserius misero non miserante se ipsum et flente Didonis mortem, quae fiebat amando Aenean, non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, deus, lumen cordis mei et panis oris intus animae meae et virtus maritans mentem meam et sinum cogitationis meae? non te amabam, et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique: 'euge! euge!' amicitia enim mundi huius fornicatio est abs te et 'euge! euge!' dicitur ut pudeat, si non ita homo sit. et haec non flebam, et flebam Didonem extinctam ferroque extrema secutam, sequens ipse extrema condita tua relicto te et terra iens in terram. et si prohiberer ea legere, dolerem, quia non legerem quod dolerem. tali dementia honestiores et uberiores litterae putantur quam illae quibus legere et scribere didici."
"De l'Eneïda dico, la qual mamma fummi, e fummi nutrice, poetando: sanz'essa non fermai peso di dramma."
"Virgil falls infinitely short of Homer in the characters of his poem, both as to their variety and novelty. Æneas is indeed a perfect character, but as for Achates, though he's styled the hero's friend, he does nothing in the whole poem which may deserve that title. [...] I do not see any thing new or particular in Turnus. [...] In short, there is neither that variety nor novelty in the persons of the Æneid, which we meet with in those of the Iliad."
"Nor is it sufficient for an epic poem to be filled with such thoughts as are natural, unless it abound also with such as are sublime. Virgil in this particular falls short of Homer. He has not indeed so many thoughts that are low and vulgar; but at the same time has not so many thoughts that are sublime and noble. The truth of it is, Virgil seldom rises into very astonishing sentiments, when he is not fired by the Iliad. He everywhere charms and pleases us by the force of his own genius; but seldom elevates and transports us where he does not fetch his hints from Homer."
"There are few readers who do not prefer Turnus to Æneas."
"My chief objection (I mean that to the character of Aeneas) is, of course, not so much felt in the three first books; but, afterwards, he is always either insipid or odious, sometimes excites interest against him, and never for him."
"It was surely no affectation in Virgil when he desired to have the Aeneid burnt; he had made that poem the task of his life, and in his last moments he had the feeling that he had failed in it."
"The Roman epic abounds in moral and poetical defects; nevertheless it remains the most complete picture of the national mind at its highest elevation, the most precious document of national history, if the history of an age is revealed in its ideas, no less than in its events and incidents."
"Doubtless it was the "Æneid," his artificial and unfinished epic, that won Virgil the favour of the Middle Ages. To the Middle Ages, which knew not Greek, and knew not Homer, Virgil was the representative of the heroic and eternally interesting past. But to us who know Homer, Virgil's epic is indeed "like moonlight unto sunlight;" is a beautiful empty world, where no real life stirs, a world that shines with a silver lustre not its own, but borrowed from "the sun of Greece.""
"Virgil is unhappy in his hero. Compared with Achilles his Aeneas is but the shadow of a man."
"A man, an adult, is precisely what [Aeneas] is: Achilles had been little more than a passionate boy. ... With Virgil European poetry grows up."
"The Aeneid, the supposed panegyric of Augustus and great propaganda-piece of the new regime, has turned into something quite different. The processes of history are presented as inevitable, as indeed they are, but the value of what they achieve is cast into doubt. Virgil continually insists on the public glory of the Roman achievement, the establishment of peace and order and civilization, that dominion without end which Jupiter tells Venus he has given the Romans:But he insists equally on the terrible price one must pay for this glory. More than blood, sweat and tears, something more precious is continually being lost by the necessary process; human freedom, love, personal loyalty, all the qualities which the heroes of Homer represent, are lost in the service of what is grand, monumental and impersonal: the Roman State."
"The Aeneid enforces the fine paradox that all the wonders of the most powerful institution the world has ever known are not necessarily of greater importance than the emptiness of human suffering."
"Virgil's is a poem that at once sustains the discourses of political power and questions them as well."
"Aeneas exhibits a new kind of tragic heroism: that of the public servant who labors for others selflessly... It is important to grasp the meanings of the Roman word pietas inasmuch as this, the only quality assigned Aeneas in the prologue, furnishes the most common description of him throughout the epic: pius Aeneas. The adjective and noun describe the right relationship that exists between a human being and (1) the gods, (2) his public responsibilities as citizen or political leader, (3) his family, and (4) other human beings. ... The pageant of [Aeneas'] exit from Troy is a masterpiece of Vergilian symbolism. Not content with the simple legend that Aeneas carried his father from the defeated city, Vergil adds to the picture little Ascanius stepping along at Aeneas' side, and in the father's hands he places a small receptacle containing the penates or household gods. Aeneas, in the center of the tableau, fulfills the first three aspects of pietas. Not only is he obeying the gods but he is carrying the religious symbols which will serve as the basis of important rituals in his new land. Not only is he showing family devotion with his filial act toward Anchises his father (as legend prescribed) but he is leading his son by the hand so as to continue the family. ... The total family group centered on Aeneas represents the public mission of the hero, who serves as the necessary link between old Troy (Anchises) and new Troy in Italy (Ascanius). Aeneas' duty, which he selflessly carries out, is to bring the Trojans to Italy and make possible their lasting settlement. This he admirably accomplishes, then dies three years later without having had time to enjoy his achievement."
"The Aeneid, trans. John Dryden (1697)"
"The Æneid of Virgil, trans. Christopher Pitt (1740)"
"The Æneid of Virgil, trans. John Conington (1870)"
"The Æneids of Virgil, trans. William Morris (1876)"
"Virgil: Eclogues, Georgics, Aeneid I–VI, trans. H. R. Fairclough (W. Heinemann, 1918)"
"Virgil: Aeneid VII–XXI, The Minor Poems, trans. H. R. Fairclough (W. Heinemann, 1918)"
"The Aeneid of Virgil, trans. John William Mackail (Macmillan, 1920)"
"Vergil's Aeneid, trans. Levi Robert Lind (Indiana University Press, 1963),"
"The Aeneid, trans. Robert Fitzgerald (Random House, 1983),"
"The Aeneid, trans. Cecil Day Lewis (Oxford University Press, 1986),"
"The Aeneid of Virgil, trans. Allen Mandelbaum (Random House, 2003),"
"The Aeneid, trans. David West (Penguin Classics, 1995),"
"Aeneid, trans. Stanley Lombardo (Hackett Publishing, 2005),"
"The Aeneid, trans. Robert Fagles (Penguin, 2006),"
"Aeneid, trans. Frederick Ahl (Oxford World's Classics, 2008),"