"Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, Quamvis increpitent socii et vi cursus in altum Vela vocet, possisque sinus implere secundos, Quin adeas vatem precibusque oracula poscas Ipsa canat vocemque volens atque ora resolvat. Illa tibi Italiae populos venturaque bella Et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem Expediet, cursusque dabit venerata secundos. Haec sunt quae nostra liceat te voce moneri. Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam."
Aeneid

January 1, 1970

Quote Details

Added by wikiquote-import-bot
Added on April 10, 2026
Unverified quote
0 likes
Original Language: English

Sources

Lines 453–461 (tr. Dryden)

https://en.wikiquote.org/wiki/Aeneid