First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"Qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox incutiant aliena tibi peccata pudorem."
"Semel emissum volat irrevocabile verbum."
"Sedit qui timuit ne non succederet."
"Nam neque divitibus contingunt gaudia solis, nec vixit male, qui natus moriensque fefellit."
"Quid velit et possit rerum concordia discors"
"Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus. si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil divitiae poterunt regales addere maius."
"Caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt."
"Naturam expellas furca, tamen usque recurret."
"Me pinguem et nitidum bene curata cute vises, cum ridere voles Epicuri de grege porcum."
"Omnem crede diem tibi diluxisse supremum. grata superveniet, quae non sperabitur hora."
"Inter spem curamque, timores inter et iras, Omnem crede diem tibi diluxisse supremum: Grata superveniet quae non sperabitur hora."
"Ira furor brevis est: animum rege: qui nisi paret imperat."
"Semper avarus eget."
"Qui recte vivendi prorogat horam, Rusticus exspectat dum defluat amnis."
"Dimidium facti qui coepit habet; sapere aude; incipe!"
"Nam cur quae laedunt oculum festinas demere; si quid est animum, differs curandi tempus in annum?"
"Nos numerus sumus et fruges consumere nati."
"Virtus est vitium fugere et sapientia prima stultitia caruisse."
"Nullius addictus iurare in verba magistri, quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes."
"Quid verum atque decens curo et rogo, et omnis in hoc sum."
"Vixere fortes ante Agamemnona."
"Pulvis et umbra sumus."
"Exegi monumentum aere perennius"
"Ille potens sui laetusque deget, cui licet in diem dixisse "vixi: cras vel atra nube polum pater occupato vel sole puro.""
"Quod adest memento componere aequus."
"Magnas inter opes inops."
"Crescentem sequitur cura pecuniam, Maiorumque fames."
"Come, Mercury, by whose minstrel spell Amphion raised the Theban stones, Come, with thy seven sweet strings, my shell, Thy "diverse tones," Nor vocal once nor pleasant, now To rich man's board and temple dear: Put forth thy power, till Lyde bow Her stubborn ear."
"Vis consili expers mole ruit sua."
"Si fractus illabatur orbis, impavidum ferient ruinae."
"Iustum et tenacem propositi virum non civium ardor prava iubentium, non vultus instantis tyranni mente quatit solida."
"Aequa lege Necessitas Sortitur insignes et imos; Omne capax movet urna nomen."
"Virginibus puerisque canto."
"Eheu fugaces, Postume, Postume, labuntur anni nec pietas moram rugis et instanti senectae adferet indomitaeque morti."
"Auream quisquis mediocritatem diligit, tutus caret obsoleti sordibus tecti, caret invidenda sobrius aula."
"Aequam memento rebus in arduis servare mentem."
"Nunc est bibendum, nunc pede libero pulsanda tellus."
"O matre pulchra filia pulchrior"
"Dum loquimur, fugerit invida Aetas: carpe diem, quam minimum credula postero."
"Permitte divis cetera."
"Nunc vino pellite curas."
"Nil desperandum..."
"Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam."
"Nequiquam deus abscidit Prudens Oceano dissociabili Terras, si tamen impiae Non tangenda rates transiliunt vada."
"Bellaque matribus detestata"
"Dum licet, in rebus jucundis vive beatus; Vive memor quam sis aevi brevis."
"Sed convivatoris uti ducis ingenium res Adversae nudare solent, celare secundae."
"Heu, Fortuna, quis est crudelior in nos Te deus? Ut semper gaudes illudere rebus Humanis!"
"Ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit : unus utrique Error, sed variis illudit partibus."
"Quocirca vivite fortes, fortiaque adversis opponite pectora rebus"