First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"Procul omen abesto!"
"Aequo animo poenam, qui meruere, ferunt."
"Quod licet ingratum est. Quod non licet acrius urit."
"Cui peccare licet, peccat minus."
"Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata."
"Sic ego nec sine te nec tecum vivere possum."
"Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae."
"Nocte latent mendae, vitioque ignoscitur omni, Horaque formosam quamlibet illa facit."
"Aut non rem temptes aut perfice."
"Iuppiter ex alto periuria ridet amantum."
"Expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus."
"Neque enim lex aequior ulla est, Quam necis artifices arte perire sua."
"Intret amicitiae nomine tectus amor."
"Ut ameris, amabilis esto."
"Forma bonum fragile est."
"Si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti, Perfer et obdura: postmodo mitis erit. Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus: Frangis, si vires experiere tuas. Obsequio tranantur aquae: nec vincere possis Flumina, si contra, quam rapit unda, nates."
"Pauperibus vates ego sum, quia pauper amavi; Cum dare non possem munera, verba dabam."
"Cede repugnanti; cedendo victor abibis."
"Militiae species amor est."
"Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu: Si bene nutrieris, tempore firmus erit. Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas: Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit: Nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo, Quaque venit, multas accipit amnis aquas."
"Nil adsuetudine maius."
"Da requiem: requietus ager bene credita reddit"
"Quod male fers, adsuesce, feres bene."
"Utendum est aetate: cito pede labitur aetas."
"Nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem, Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet."
"Continua messe senescit ager."