"Ipsa nymphas diva luco jussit ire myrteo: It puer comes puellis. Nee tamen credi potest Esse Amorem feriatum, si sagittas vexerit. Ite, nymphæ, posuit arma, feriatus est Amor; Jussus est inermis ire, nudus ire jussus est, Neu quid arcu, neu sagitta, neu quid igne Iæderet; Sed tamen nymphse cavete, quod Cupido pulcher est; Est in armis totus idem quando nudus est Amor!"
January 1, 1970