"Igitur infra supradictum millesimum tercio iam fere imminente anno, contigit in uniuerso pene terrarum orbe, precipue tamen in Italia et in Galliis, innouari ecclesiarum basilicas, licet plereque decenter locate minime indiguissent, emulabatur tamen queque gens christicolarum aduersus alteram decentiore frui. Erat enim instar ac si mundus ipse excutiendo semet, reiecta uetustate, passim candidam ecclesiarum uestem indueret."
Rodulfus Glaber

January 1, 1970