First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"The following three quotes are sometimes wrongly attributed to Cicero. In fact, they come from a novel about Cicero by Taylor Caldwell, and are not found in any of Cicero's actual writings."
"Genius is fostered by energy."
"The freedom of poetic license."
"For as lack of adornment is said to become some women, so this subtle oration, though without embellishment, gives delight."
"The first duty of a man is the seeking after and the investigation of truth."
"A room without books is like a body without a soul."
"Quam cum suavissima et maxima voce legisset, admirantibus omnibus "quanto" inquit "magis miraremini, si audissetis ipsum!""
"Malim equidem indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem"
"Historia vero testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur?"
"Nisi leguleius quidem cautus, et acutus præco actionum, cantor formularum, auceps syllabarum."
"Opinionis enim commenta delet dies, naturae iudicia confirmat."
"Age et his vocabulis esse deos facimus quibus a nobis nominantur? At primum, quot hominum linguae, tot nomina deorum. Non enim, ut tu Velleius, quocumque veneris, sic idem in Italia, idem in Africa, idem in Hispania."
"Nos autem beatam vitam in animi securitate et in omnium vacatione munerum ponimus."
"Quibus enim oculis animi intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis, qua construi a deo atque aedificari mundum facit; quae molitio, quae ferramenta, qui vectes, quae machinae, qui ministri tanti muneris fuerunt; quem ad modum autem oboedire et parere voluntati architecti aer, ignis, aqua, terra potuerunt; unde vero ortae illae quinque formae, ex quibus reliqua formantur, apte cadentes ad animum afficiendum pariendosque sensus? Longum est ad omnia, quae talia sunt, ut optata magis quam inventa videantur."
"Hic ego non mirer esse quemquam, qui sibi persuadeat corpora quaedam solida atque individua vi et gravitate ferri mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita? Hoc qui existimat fieri potuisse, non intellego, cur non idem putet, si innumerabiles unius et viginti formae litterarum vel aureae vel qualeslibet aliquo coiciantur, posse ex is in terram excussis annales Enni, ut deinceps legi possint, effici; quod nescio an ne in uno quidem versu possit tantum valere fortuna."
"Si igitur meliora sunt ea quae natura quam illa quae arte perfecta sunt, nec ars efficit quicquam sine ratione, ne natura quidem rationis expers est habenda. Qui igitur convenit, signum aut tabulam pictam cum aspexeris, scire adhibitam esse artem, cumque procul cursum navigii videris, non dubitare, quin id ratione atque arte moveatur, aut cum solarium vel descriptum vel ex aqua contemplere, intellegere declarari horas arte, non casu, mundum autem, qui et has ipsas artes et earum artifices et cuncta conplectatur consilii et rationis esse expertem putare. [88] Quod si in Scythiam aut in Brittanniam sphaeram aliquis tulerit hanc, quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cuius singulae conversiones idem efficiunt in sole et in luna et in quinque stellis errantibus, quod efficitur in caelo singulis diebus et noctibus, quis in illa barbaria dubitet, quin ea sphaera sit perfecta ratione."
"Nulla igitur in caelo nec fortuna nec temeritas nec erratio nec vanitas inest contraque omnis ordo veritas ratio constantia, quaeque his vacant ementita et falsa plenaque erroris, ea circum terras infra lunam, quae omnium ultima est, in terrisque versantur. caelestem ergo admirabilem ordinem incredibilemque constantiam, ex qua conservatio et salus omnium omnis oritur, qui vacare mente putat is ipse mentis expers habendus est."
"Dico igitur providentia deorum mundum et omnes mundi partes et initio constitutas esse et omni tempore administrari."
"Mala enim et impia consuetudo est contra deos disputandi, sive ex animo id fit sive simulate."
"Beatus autem esse sine virtute nemo potest"
"We know, that of all living beings man is the best formed, and, as the gods belong to this number, they must have a human form. ... I do not mean to say that the gods have body and blood in them; but I say that they seem as if they had bodies with blood in them. . . , Epicurus, for whom hidden things were as tangible as if he had touched them with his finger, teaches us that gods are not generally visible, but that they are intelligible; that they are not bodies having a certain solidity . . . but that we can recognize them by their passing images; that as there are atoms enough in the infinite space to produce such images, these are produced before us . . . and make us realize what are these happy, immortal beings."
"What! You would convict me from my own words, and bring against me what I had said or written elsewhere. You may act in that manner with those who dispute by established rules. We live from hand to mouth, and say anything that strikes our mind with probability, so that we are the only people who are really at liberty.""
"Atque cum perturbationes animi miseriam, sedationes autem vitam efficiant beatam, duplexque ratio perturbationis sit, quod aegritudo et metus in malis opinatis, in bonorum autem errore laetitia gestiens libidoque versetur, quae omnia cum consilio et ratione pugnent, his tu tam gravibus concitationibus tamque ipsis inter se dissentientibus atque distractis quem vacuum solutum liberum videris, hunc dubitabis beatum dicere? atqui sapiens semper ita adfectus est; semper igitur sapiens beatus est."
"Est profecto animi medicina, philosophia; cuius auxilium non ut in corporis morbis petendum est foris, omnibusque opibus viribus, ut nosmet ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est."
"Morbi perniciosiores pluresque sunt animi quam corporis."
"A: Nunc rationem, quo ea me cumque ducet, sequar."
"A: Dolorem existimo maximum malorum omnium. M: Etiamne malus quam dedecus? A: Non audeo id dicere equidem, et me pudet tam cito de sententia esse deiectam. M: Magis esset pudendum, si in sententia permaneres."
"A: Quod est enim maius argumentum nihil eam prodesse quam quosdam perfectos philosophos turpiter vivere? M: Nullum vero id quidem argumentum est. Nam ut agri non omnes frugiferi sunt qui coluntur [...] sic animi non omnes culti fructum ferunt. Atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus; ita est utraque res sine altera debilis. Cultura autem animi philosophia est; haec extrahit vitia radicitus et praeparat animos ad satus accipiendos eaque mandat eis et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus uberrimos ferant."
"Quotus enim quisque philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis suis pareat?"
"M: Nam efficit hoc philosophia: medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores."
"Hoc qui non videt, excors; qui, cum videt, decernit, impius est."
"Quod est aliud, patres conscripti, beneficium latronum, nisi ut commemorare possint iis se dedisse vitam, quibus non ademerint? Quod si esset beneficium, numquam, qui illum interfecerunt, a quo erant conservati, quos tu clarissimos viros soles appellare, tantam essent gloriam consecuti. Quale autem beneficium est, quod te abstinueris nefario scelere? Qua in re non tam iucundum mihi videri debuit non interfectum me a te quam miserum te id impune facere potuisse. Sed sit beneficium, quandoquidem maius accipi a latrone nullum potuit; in quo potes me dicere ingratum? An de interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus viderer?"
"Sed quo beneficio? quod me Brundisi non occideris?"
"Vi et armis."
"Quid tandem erat causae, cur in senatum hesterno die tam acerbe cogerer? Solusne aberam, an non saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur, ut etiam aegrotos deferri oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas, aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum est."
"Virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt."
"Ita pulcherrima illa et maxime naturali carent amicitia per se et propter se expetita nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis amicitiae et qualis et quanta sit. Ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suae, sed quod per se sibi quisque carus est. Quod nisi idem in amicitiam transferetur, verus amicus numquam reperietur; est enim is qui est tamquam alter idem."
"Nam et secundas res splendidiores facit amicitia et adversas partiens communicansque leviores."
"Si responderint se impunitate proposita facturos, quod expediat, facinorosos se esse fateantur, si negent, omnia turpia per se ipsa fugienda esse concedant."
"Honesta enim bonis viris, non occulta quaeruntur."
"How long will men dare to call anything expedient that is not right? Can odium and infamy be of service to any empire, which ought to be supported by glory and by the good-will of its allies? I was often at variance even with my friend Cato. He seemed to me to guard the treasury and the revenues too obstinately, to refuse everything to the farmers of the revenue, and many things to our allies; while we ought to be generous to our allies, and to deal with the farmers of the revenue as leniently as we individually do with our own tenants, especially as the union of orders to which such a course would conduce is for the well-being of the state."
"Here you have a man who desired to be king of the Roman people, and who accomplished his purpose. Whoever says that this desire was right, is mad; for he approves of the destruction of laws and of liberty, and deems their foul and detestable suppression glorious. But as for him who acknowledges that it is not right to usurp sovereign power in a state which was and which ought to be free, yet that it is expedient for him who can do so, by what remonstrance, or rather by what reproach, can I strive to draw him back from so grave an error? For (ye immortal gods!) can the basest and foulest parricide committed upon his country be expedient for any man, even though he who has made himself thus guilty be called parent by the citizens whom he has brought under the yoke? Expediency, then, ought to be measured by the right, and so indeed, that the two, though expressed by different names, may have to the ear the same sound. I do not accord with the opinion of the multitude who ask what can be more expedient than the possession of sovereign power; on the other hand, I find nothing more inexpedient for him who has obtained this power unjustly, when I begin to recall reason to things as they really are. For can anxieties, solicitudes, terrors by day and by night, a life crowded full of snares and of perils, be expedient for any one? Attius says,"The throne has many faithless, loyal few.""
"Ita duae res, quae languorem afferunt ceteris, illum acuebant; otium et solitudo."
"Sed ita a principio incohatum esse mundum, ut certis rebus certa signa praecurrerent."
"P. Scipionem [...] dicere solitum scripsit Cato [...] numquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus; nec minus solum, quam cum solus esset."
"Vera gloria radices agit atque etiam propagatur, ficta omnia celeriter tamquam flosculi decidunt nec simulatum potest quicquam esse diuturnum."
"Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum, nuper est cognitum. Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas ac paret cum maxime mortuo interitus declarat, quantum odium hominum valeat ad pestem, sed reliquorum similes exitus tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem interitum effugit. Malus enim est custos diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem."
"Omnium autem rerum nec aptius est quicquam ad opes tuendas ac tenendas quam diligi nec alienius quam timeri."
"Omnium autem rerum, ex quibus aliquid adquiritur, nihil est agri cultura melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius."
"Illiberales autem et sordidi quaestus mercennariorum omnium, quorum operae, non quorum artes emuntur; est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis."