First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"Difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus et talis meriti gratia maior erit."
"Estque pati poenam quam meruisse minus."
"Vivere me dices, sed sic ut vivere nolim"
"Quo quisque est maior, magis est placabilis irae, et faciles motus mens generosa capit. corpora magnanimo satis est prostrasse leoni, pugna suum finem, cum iacet hostis, habet: at lupus et turpes instant morientibus ursi et quaecumque minor nobilitate fera. maius apud Troiam forti quid habemus Achille? Dardanii lacrimas non tulit ille senis."
"Crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra Fortunam debet quisque manere suam."
"Horrea formicae tendunt ad inania numquam: nullus ad amissas ibit amicus opes."
"Donec eris sospes, multos numerabis amicos: tempora si fuerint nubila, solus eris."
"Carmina proveniunt animo deducta sereno."
"Nomenque erit indelebile nostrum."
"Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix ex aliis alias reparat natura figuras: nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo, sed variat faciemque novat, nascique vocatur incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa, haec translata illuc, summa tamen omnia constant."
"Tempus edax rerum."
"Omnia mutantur, nihil interit."
"Heu quantum scelus est in viscera viscera condi ingestoque avidum pinguescere corpore corpus alteriusque animans animantis vivere leto! Scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum, terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum, nec, nisi perdideris alium, placare voracis et male morati poteris ieiunia ventris!"
"Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis corpora! sunt fruges, sunt deducentia ramos pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae, sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma mollirique queant; nec vobis lacteus umor eripitur, nec mella thymi redolentia florem: prodiga divitias alimentaque mitia tellus suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet."
"Ego pulveris hausti ostendens cumulum, quot haberet corpora pulvis, tot mihi natales contingere vana rogavi; excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos."
"Invia virtuti nulla est via!"
"Tibi dextera bello utilis: ingenium est, quod eget moderamine nostro; tu vires sine mente geris, mihi cura futuri; tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum eligit Atrides; tu tantum corpore prodes, nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit remigis officium, quanto dux milite maior, tantum ego te supero; nec non in corpore nostro pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis."
"Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, Vix ea nostra voco."
"Ars adeo latet arte sua."
"Quae mea culpa tamen? Nisi si lusisse vocari culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari."
"Supremum vale."
"Sunt superis sua iura"
"Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis"
"Insruit et natum: Medioque ut limite curras, Icare, ait, moneo. Ne, si demissior ibis, Unda gravet pennas; si celsior, ignis adurat. Inter utrumque vola."
"Et ignotas animum dimittit in artes."
"Video meliora, proboque, deteriora sequor."
"Usus communis aquarum est. Nec solem proprium natura nec aera fecit nec tenues undas"
"qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo pugnat et incessit scelerataque devovet arma."
"Fas est et ab hoste doceri."
"Causa latet, vis est notissima"
"Inopem me copia fecit."
"Medio tutissimus ibis."
"Materiam superabat opus"
"Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum fulmine et excussit subiectae Pelion Ossae."
"Pronaque quum spectent animalia cetera terram, Os homini sublime dedit, coelumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus."
"Sanctius his animal mentisque capacius altae Deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: Natus homo est."
"Chaos, rudis indigestaque moles."
"Est deus in nobis, et sunt commercia caeli: Sedibus aetheriis spiritus ille venit."
"Candida pax homines, trux decet ira feras."
"Casus ubique valet; semper tibi pendeat hamus Quo minime credas gurgite, piscis erit."
"Continua messe senescit ager."
"Nostra sine auxilio fugiunt bona; carpite florem, Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet."
"Utendum est aetate: cito pede labitur aetas."
"Quod male fers, adsuesce, feres bene."
"Da requiem: requietus ager bene credita reddit"
"Nil adsuetudine maius."
"Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu: Si bene nutrieris, tempore firmus erit. Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas: Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit: Nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo, Quaque venit, multas accipit amnis aquas."
"Militiae species amor est."
"Cede repugnanti; cedendo victor abibis."
"Pauperibus vates ego sum, quia pauper amavi; Cum dare non possem munera, verba dabam."