First Quote Added
4월 10, 2026
Latest Quote Added
"Mitte hanc de pectore curam."
"Bella, horrida bella, Et Thybrim multo spumantem sanguine cerno."
"Tu ne cede malis, sed contra audentior ito Quam tua te fortuna sinet."
"Obscuris vera involvens."
"Non ulla laborum, O virgo, nova mi facies inopinave surgit; Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi."
"Facilis descensus Averno: Noctes atque dies patet atri ianua Ditis; Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est."
"Primo avulso non deficit alter."
"Fidus Achates."
"Vocat in certamina divos."
"Procul, O procul este, profani!"
"Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo."
"Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, Et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late, Sit mihi fas audita loqui: sit numine vestro Pandere res alta terra et caligine mersas."
"Ibant obscuri sola sub nocte per umbram, Perque domos Ditis vacuas et inania regna. Quale per incertam lunam sub luce maligna Est iter in silvis."
"Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae, Pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus, Et Metus et malesuada Fames ac turpis Egestas, Terribiles visu formae, Letumque Labosque; tum consanguineus Leti Sopor."
"In medio ramos annosaque bracchia pandit Ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia volgo Vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent."
"Jam senior, sed cruda deo viridisque senectus."
"Hue omnis turba ad ripas effusa ruebat, Matres atque viri, defunctaque corpora vita Magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, Impositique rogis juvenes ante ora parentum."
"Stabant orantes primi transmittere cursum Tendebantque manus ripae ulterioris amore."
"Multa putans sortemque animo miseratus iniquam."
"Desine fata deum flecti sperare precando."
"Falso damnati crimine mortis."
"Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo Venerat exstinctam ferroque extrema secutam? Funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro, Per superos et si qua fides tellure sub ima est, Inuitus, regina, tuo de litore cessi."
"Dulcis et alta quies, placidaeque simillima morti."
"Nox ruit, Aenea."
"Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas."
"Sedet, aeternumque sedebit Infelix Theseus."
"Discite justitiam moniti et non temnere divos."
"Vendidit hic auro patriam."
"Non, mihi si linguae centum sunt oraque centum Ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas, Omnia poenarum percurrere nomina possim."
"Devenere locos laetos et amoena vireta Fortunatonun nemorum, sedesque beatas."
"Hic manus, ob patriam pugnando vulnera passi, Quique sacerdotes casti, dum vita manebat, Quique pii vates, et Phoebo digna locuti, Inventas aut qui vitam excoluere per artes, Quique sui memores alios fecere merendo."
"Animae, quibus altera fato Corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam Secures latices, et longa oblivia potant."
"Principio caelum ac terras camposque liquentis Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem et magno se corpore miscet."
"Quisque suos patimur manis."
"Concretam exemit labem, purumque relinquit Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem."
"Has omnis, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, Scilicet immemores supera et convexa revisant Bursus et incipiant in corpora velle reverti."
"Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur Gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, Inlustris animas nostrumque in nomen ituras, Expediam dictis, et te tua fata docebo."
"Vincet amor patriae laudumque immensa cupido."
"Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella Neu patriae validas in viscera vertite vires."
"Tu regere imperio populos, Romane, memento (Hae tibi erunt artes), pacique imponere morem, Parcere subjectis et debellare superbos."
"Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis Ingreditur victorque viros supereminet omnes."
"Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Laviniaque venit Litora."
"Manibus date lilia plenis."
"His saltem accumulem donis, et fungar inani Munere."
"Incenditque animum famae venientis amore."
"Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur Cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, Altera candenti perfecta nitens elephanto, Sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes."
"Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum."
"Major rerum mihi nascitur ordo; Majus opus moveo."
"Hic domus, haec patria est."
"Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo."