"Nec me nepotes impii silentii reum ciebunt, Alcime, minusque dignum, non et oblitum ferent tuae ministrum memoriae, opponit unum quem viris prioribus aetas recentis temporis. palmae forensis et camenarum decus, exemplar unum in litteris, quas aut Athenis docta coluit Graecia, aut Roma per Latium colit. moresne fabor et tenorem regulae ad usque vitae terminum? quod laude clarus, quod operatus litteris omnem refugisti ambitum? te nemo gravior vel fuit comis magis aut liberalis indigis, danda salute, si forum res posceret; studio docendi, si scholam. vivent per omnem posterorum memoriam, quos tu sacrae famae dabas et Iulianum tu magis famae dabis quam sceptra, quae tenuit brevi. Sallustio plus conferent libri tui, quam consulatus addidit. morum tuorum, decoris et facundiae formam dedisti filiis. Ignosce nostri laesus obsequio stili: amoris hoc crimen tui est, quod digna nequiens promere officium colo, iniuriose sedulus. quiesce placidus et caduci corporis damnum repende gloria."
Quote Details
Added by wikiquote-import-bot
Unverified quote
0 likes
Original Language: English
Available Languages (1)
Sources
Ausonius, Professores, II (tr. H. G. Evelyn-White)
https://en.wikiquote.org/wiki/Alcimus_Alethius
Revision History
No revisions have been submitted for this quote.
Categories
Alcimus Alethius
Alcimus (Avitus) Alethius (fl. c. 354 AD) was the writer of seven short poems in the Latin Anthology. Classical scholar J. C. Wernsdorf believed him to be the same person as Alcimus, the rhetorician in Aquitania, in Gaul, who is spoken of in terms of high praise by Sidonius Apollinaris and Ausonius. It is possible however that Apollinaris was referring to his contemporary, Avitus of Vienne, also known as Alcimus Ecdicius Avitus.
5 quotes on TrueQuotesView all quotes by Alcimus Alethius →
Related Quotes
"De numero uatum si quis seponat Homerum, proximus a primo tunc Maro primus erit. at si post primum Maro seponatur Hom…"
"Maeonio uati qui par aut proximus esset, consultus Paean risit et haec cecinit; si potuit nasci, quem tu sequereris, …"
"Lux mea puniceum misit mihi Lesbia malum: iam sordent animo cetera poma meo. sordent uelleribus uestita cydonia canis…"
"O blandos oculos et o facetos et quadam propria nota loquacis! illic et Venus et leues Amores atque ipsa in medio sed…"
"Pauperat artificis Naturae dona venustas Tyndaridis, formae flosculus, oris honor. humanam faciem fastidit forma, dec…"
"Auribus immensis quondam donatus asellus institit ut caudam posset habere parem. cauda suo capiti quia se conferre ne…"
"Ruris enim quaecunque datur possessio, seu sit Putris harenoso qua torpet glarea tractu, Seu pingui molita graves uli…"
"Vel qualis manibus quondam suspensa supinis Lucet agens circum lomenti bulla salivam, Ante recens maceretur aquis qua…"
"Non patitur cunctas angustia carminis huius Pulei virtutes celeri comprendere versu. Hoc apud Indorum tanti constare …"
"Quae rara sub isto Axe videre soles, aliis in partibus horum Copia tanta iacet, quantam vilissima tecum Efficiunt; ru…"