First Quote Added
avril 10, 2026
Latest Quote Added
"Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae."
"Forma viros neglecta decet."
"Ignoti nulla cupido."
"Ingenium mala sæpe movent."
"Innocui vivite, numen adest."
"Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos Fit minor: et spatio carpitur ipsa suo. [...]Et tibi jam cani venient, formose, capilli: Jam venient rugs, que tibi corpus arent. Jam molire animum, qui duret, et adstrue formæ. Solus ad extremos permanet ille rogos."
"Nocte latent mendae, vitioque ignoscitur omni, Horaque formosam quamlibet illa facit."
"Utque viro furtiva venus, sic grata puellae. Vir male dissimulat: tectius illa cupit."
"Vacca deceptus acerna."
"Aut non rem temptes aut perfice."
"Promittas facito: quid enim promittere laedit? Pollicitis dives quilibet esse potest."
"Pessima sit, nulli non sua forma placet."
"Iuppiter ex alto periuria ridet amantum."
"Expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus."
"Ludite, si sapitis, solas impune puellas: Hac minus est una fraude tuenda fides. Fallite fallentes: ex magna parte profanum Sunt genus: in laqueos quos posuere, cadant."
"Neque enim lex aequior ulla est, Quam necis artifices arte perire sua."
"Intret amicitiae nomine tectus amor."
"Nomen amicitia est, nomen inane fides. Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali; Cum tibi laudanti credidit, ipse subit."
"Heu facinus! non est hostis metuendus amanti; Quos credis fidos, effuge, tutus eris. Cognatum fratremque cave carumque sodalem: Praebebit veros haec tibi turba metus."
"Ut ameris, amabilis esto."
"Ut dominam teneas, nec te mirere relictum, Ingenii dotes corporis adde bonis. Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos Fit minor, et spatio carpitur ipsa suo."
"Non ego divitibus venio praeceptor amandi: Nil opus est illi, qui dabit, arte mea; Secum habet ingenium, qui, cum libet, 'accipe' dicit."
"Si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti, Perfer et obdura: postmodo mitis erit. Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus: Frangis, si vires experiere tuas. Obsequio tranantur aquae: nec vincere possis Flumina, si contra, quam rapit unda, nates."
"Pauperibus vates ego sum, quia pauper amavi; Cum dare non possem munera, verba dabam."
"Cede repugnanti; cedendo victor abibis."
"Militiae species amor est; discedite, segnes: Non sunt haec timidis signa tuenda viris."
"Nec dominam iubeo pretioso munere dones: Parva, sed e parvis callidus apta dato."
"Quid tibi praecipiam teneros quoque mittere versus? Ei mihi, non multum carmen honoris habet. Carmina laudantur, sed munera magna petuntur: Dummodo sit dives, barbarus ipse placet. Aurea sunt vere nunc saecula: plurimus auro Venit honos: auro conciliatur amor."
"Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu: Si bene nutrieris, tempore firmus erit. Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas: Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit: Nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo, Quaque venit, multas accipit amnis aquas."
"Fac tibi consuescat: nil adsuetudine maius."