First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"Fama volat."
"Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, Quamvis increpitent socii et vi cursus in altum Vela vocet, possisque sinus implere secundos, Quin adeas vatem precibusque oracula poscas Ipsa canat vocemque volens atque ora resolvat. Illa tibi Italiae populos venturaque bella Et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem Expediet, cursusque dabit venerata secundos. Haec sunt quae nostra liceat te voce moneri. Vade age, et ingentem factis fer ad aethera Troiam."
"Quae me suspensam insomnia terrent!"
"Cessi et sublato montes genitore petivi."
"Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames?"
"Et nati natorum et qui nascentur ab illis."
"Cedamus Phoebo et moniti meliora sequamur."
"Caelum undique et undique pontus."
"Vivite felices, quibus est fortuna peracta Jam sua: nos alia ex aliis in fata vocamur."
"Tollimur in coelum curvato gurgite, et iidem Subducta ad manes imos descendimus unda."
"Monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum."
"Voluptas Solamenque mali."
"Ter conatus ibi collo dare bracchia circum; Ter frustra comprensa manus effugit imago."
"Dare fatis vela."
"Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent."
"Sequiturque patrem non passibus aequis."
"Obstupui, steteruntque comae, et vox faucibus haesit."
"Campos ubi Troja fuit."
"Facilis iactura sepulcri."
"Sic fatus senior telumque imbelle sine ictu Coniecit, rauco quod protinus aere repulsum, Et summo clipei nequiquam umbone pependit."
"Arma, viri, ferte arma: vocat lux ultima victos. Reddite me Danais: sinite instaurata revisam Proelia; numquam omnes hodie moriemur inulti."
"Heu nihil invitis fas quemquam fidere divis!"
"Crudelis ubique Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago."
"Dis aliter visum."
"Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae; Ipse subibo umeris nec me labor iste gravabit; Quo res cumque cadent, unum et commune periclum, Una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus Sit comes, et longe servet vestigia coniunx."
"Parce sepulto."
"Degeneres animos timor arguit."
"Excutior somno et summi fastigia tecti Ascensu supero atque arrectis auribus asto: In segetem veluti cum flamma furentibus Austris Incidit, aut rapidus montano flumine torrens Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores Praecipitisque trahit silvas; stupet inscius alto Accipiens sonitum saxi de vertice pastor."
"Tacitae per amica silentia lunae."
"Exoritur clamorque virum clangorque tubarum."
"His lacrimis vitam damus et miserescimus ultro."
"Vitam in tenebris luctuque trahebam."
"Horresco referens."
"Furor, iraque mentem Praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis."
"Scinditur incertum studia in contraria vulgus."
"Quamquam animus meminisse horret, luctuque refugit, incipiam."
"In utrumque paratus."
"Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno Disce omnes."
"Spargere voces in vulgum ambiguas."
"Adsensere omnes et, quae sibi quisque timebat, Unius in miseri exitium conversa tulere."
"Clamores simul horrendos ad sidera tollit: qualis mugitus, fugit cum saucius aram taurus et incertam excussit cervice securim."
"Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox."
"Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris Incipit et dono divum gratissima serpit."
"Quantum mutatus ab illo Hectore qui redit exuvias indutus Achilli."
"Nox atra cava circumvolat umbra."
"Quondam etiam victis redit in praecordia virtus."
"Adspirat primo Fortuna labori."
"Dolus an virtus, quis in hoste requirat?"
"Fit via vi."
"Aliquis latet error."