"Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas gravis est; qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil potest malum videri quod naturae necessitas afferat. quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam; tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas. obrepere aiunt eam citius quam putassent. primum quis coegit eos falsum putare? qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? deinde qui minus gravis esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent, quam si octogesimum? praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem."
Quote Details
Added by wikiquote-import-bot
Unverified quote
0 likes
Original Language: English
Available Languages (1)
Revision History
No revisions have been submitted for this quote.
Categories
Related Quotes
"Ius summum saepe summast malitia."
"Before all other things, man is distinguished by his pursuit and investigation of Truth. And hence, when free from ne…"
"It is essential to every inquiry about duty that we keep before our eyes how far superior man is by nature to cattle …"
"Omväxling förnöjer."
"Procrastination is the thief of time."
"Virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt."
"Ita pulcherrima illa et maxime naturali carent amicitia per se et propter se expetita nec ipsi sibi exemplo sunt, hae…"
"Quid tandem erat causae, cur in senatum hesterno die tam acerbe cogerer? Solusne aberam, an non saepe minus frequente…"
"Honesta enim bonis viris, non occulta quaeruntur."
"Si responderint se impunitate proposita facturos, quod expediat, facinorosos se esse fateantur, si negent, omnia turp…"