First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"Patria est ubicumque vir fortis sedem elegerit."
"Nihil tam alte natura constituit quo virtus non possit eniti."
"Ubi intravit animos pavor, id solum metuunt, quod primum formidare cœperunt."
"Sæpe calamitas solatium est nosse sortem suam."
"Consuetudo natura potentior est."
"Sed medici quoque graviores morbos asperis remediis curant, et gubernator, ubi nafraugium timet, iactura quidquid servari potest redimit."
"Causa paupertatis plerisque probitas est."
"Ad deteriora credenda proni metu."
"Breves et mutabiles vices rerum sunt, et fortuna nunquam simpliciter indulget."
"Altissima quæque flumina minimo sono labuntur."
"Ubi explorari vera non possunt, falsa per metum augentur."
"Numquam ad liquidum fama perducitur; omnia illa tradente maiora sunt vero. Nostra quoque gloria, cum sit ex solido, plus tamen habet nominis quam operis."
"Equidem æterna constitutione crediderim nexuque causarum latentium et multo ante destinatarum suum quemque ordinem immutabili lege percurrere."
"Equidem plura transcribo quam credo; nam nec affirmare sustineo de quibus dubito, nec subducere quae accepi."
"Efficacior omni arte imminens necessitas."
"Canis timidus vehementius latrat quam mordet."
"Desperatio magnum ad honeste moriendum incitamentum."
"He that is a friend to himself, is a friend to all mankind."
"Quid enim refert, quantum habeas? multo illud plus est, quod non habes."
"Vivamus, moriendum est."
"Si vis amari, ama."
"Magni pectoris est inter secunda moderatio."
"Perierat totus orbis, nisi iram finiret misericordia."
"Omnia mors poscit. Lex est, non poena, perire."
"Iniquum est conlapsis manum non porrigere; commune hoc ius generis humani est."
"Quædam iura non scripta, sed omnibus scriptis certiora sunt."
"Haec enim quae appellatur arithmetica inter ambigua mundi certissima ratione consistit, quam cum caelestibus aequaliter novimus: evidens ordo, pulchra dispositio, cognitio simplex, immobilis scientia, quae et superna continet et terrena custodit. quid est enim quod aut mensuram non habeat aut pondus excedat? omnia complectitur, cuncta moderatur et universa hinc pulchritudinem capiunt, quia sub modo ipsius esse noscuntur."
"The men who ushered in the Dark Ages were men like Theodoric and Cassiodorus, who were intent on restoring the cities, preserving the statues, and transcribing the classics. Their adoration of the ancient world was matched only by their inability to understand it, for by the time that they were born, classical culture was already dead. They were the first of the great medievals and began to build a new civilization in an attempt to restore the old."
"The great merit of Cassiodorus, that which shows his deep insight into the needs of his age and entitles him to the eternal gratitude of Europe, was his determination to utilise the vast leisure of the convent for the preservation of Divine and human learning and for its transmission to after ages."
"Grammatica magistra verborum, ornatrix humani generis, quae per exercitationem pulcherrimae lectionis antiquorum nos cognoscitur iuvare consiliis. hac non utuntur barbari reges: apud legales dominos manere cognoscitur singularis. arma enim et reliqua gentes habent: sola reperitur eloquentia, quae Romanorum dominis obsecundat."
"That long-lived ex-Quaestor of Theodoric the Ostrogoth – he died in 583 – if a supple and servile politician, was the greatest single contributor to the preservation of learning in the barbarized West…But for him and the learned turn he gave to Benedictine labours it is possible that no Latin classic, save Virgil, would have reached us complete."
"Few men are controlled by reason, and few are pleased by a right purpose. The mob, rather, is led to what was plainly invented for oblivion of its cares. For it supposes that whatever serves its pleasure must also be linked to the happiness of the age. Therefore, let us grant the expenses, and not be forever giving from rational considerations. Sometimes it is useful to play the fool, and so control the joys the people long for."
"Paucos enim ratio capit, raros probabilis oblectat intentio: ad illud potius turba ducitur, quod ad remissionem curarum constat inventum. nam quicquid aestimat voluptuosum, hoe et ad beatitudinem temporum iudicat applicandum. quapropter largiamur expensas, non semper ex iudicio demus. expedit interdum desipere, ut populi possimus desiderata gaudia continere."
"Mater criminum necessitas tollitur."
"Mores autem graves in spectaculis quis requirat? ad circum nesciunt convenire Catones. quicquid illic a gaudenti populo dicitur, iniuria non putatur. locus est qui defendit excessum. quorum garrulitas si patienter accipitur, ipsos quoque principes ornare monstratur."
"Quid enim illa praestantius, quae caeli machinam sonora dulcedine modulatur et naturae convenientiam ubique dispersam virtutis suae gratia comprehendit?"
"Prima enim grammaticorum schola est fundamentum pulcherrimum litterarum, mater gloriosa facundiae."
"Atque etiam recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem illam meritoque laudatam vocem edidit: "Amici, diem perdidi.""
"At ne cui dubium omnino sit et impudicitiae et adulteriorum flagrasse infamia, Curio pater quadam eum oratione omnium mulierum virum et omnium virorum mulierem appellat."
"Ante paucos quam occideretur menses cornix in Capitolino elocuta est: εσται πάντα καλως, nec defuit qui ostentum sic interpretaretur: Nuper Tarpeio quae sedit culmine cornix, "Est bene" non potuit dicere, dixit: "Erit.""
"Et immolantem haruspex Spurinna monuit, caveret periculum, quod non ultra Martias Idus proferretur."
"Ne provincialibus quidem matrimoniis abstinuisse vel hoc disticho apparet iactato aeque a militibus per Gallicum triumphum: "Urbani, servate uxores: moechum calvom adducimus. Aurum in Gallia effutuisti, hic sumpsisti mutuum.""
"Reprehendenti filio Tito, quod etiam urinae vectigal commentus esset, pecuniam ex prima pensione admovit ad nares, sciscitans num odore offenderetur; et illo negante: "Atqui," inquit, "e lotio est.""
"Haec nova, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum fiunt, neque placent neque recta videntur."
"Consecutusque cohortis ad Rubiconem flumen, qui provinciae eius finis erat, paulum constitit, ac reputans quantum moliretur, conversus ad proximos: "Etiam nunc," inquit, "regredi possumus; quod si ponticulum transierimus, omnia armis agenda erunt.""
"Tunc Caesar: "Eatur," inquit, "quo deorum ostenta et inimicorum iniquitas vocat. Iacta alea est," inquit."
"Suetonius, in holding up a mirror to those Caesars of diverting legend, reflects not only them but ourselves: half-tamed creatures, whose great moral task is to hold in balance the angel and the monster within – for we are both, and to ignore this duality is to invite disaster."
"Pontico triumpho inter pompae fercula trium verborum praetulit titulum VENI·VIDI·VICI non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam."
"Dein pluribus hostiis caesis, cum litare non posset, introiit curiam spreta religione Spurinnamque irridens et ut falsum arguens, quod sine ulla sua noxa Idus Martiae adessent; quanquam is venisse quidem eas diceret, sed non praeterisse."
"Expugnatus autem a quadam, quasi amore suo deperiret, cum perductae pro concubitu sestertia quadringenta donasset, admonente dispensatore, quem ad modum summam rationibus vellet inferri, "Vespasiano," inquit, "adamato"."