First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"Lex est summa ratio insita a natura, quae iubet ea, quae facienda sunt, prohibetque contraria."
"Est enim unum ius quo deuincta est hominum societas et quod lex constituit una, quae lex est recta ratio imperandi atque prohibendi. Quam qui ignorat, is est iniustus, siue est illa scripta uspiam siue nusquam."
"Quid enim foedius auaritia, quid immanius libidine, quid contemptius timiditate, quid abiectius tarditate et stultitia dici potest?"
"Nam et qui bene imperat, paruerit aliquando necesse est, et qui modeste paret, videtur qui aliquando imperet dignus esse."
"Salus populi suprema lex esto."
"Noxia poena par esto."
"Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?"
"O tempora! O mores!"
"Quodsi ea mihi maxime inpenderet tamen hoc animo fui semper, ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem."
"O di inmortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent!"
"Prima enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere. (3)"
"Nescire autem quid ante quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria rerum veterum cum superiorum aetate contexitur? (120)"
"And what can be more divine than the exhalations of the earth, which affect the human soul so as to enable her to predict the future ? And could the hand of time evaporate such a virtue? Do you suppose you are talking of some kind of wine or salted meat ?"
"Sed ita a principio incohatum esse mundum, ut certis rebus certa signa praecurrerent."
"Non enim omnis error stultitia est dicenda."
"Nihil tam absurde dici potest, quod non dicatur ab aliquo philosophorum."
"Nec vero superstitione tollenda religio tollitur."
"Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas gravis est; qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil potest malum videri quod naturae necessitas afferat. quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam; tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas. obrepere aiunt eam citius quam putassent. primum quis coegit eos falsum putare? qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? deinde qui minus gravis esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent, quam si octogesimum? praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem."
"Etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas, cur senectus misera videatur: unam, quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat infirmius; tertiam, quod privet fere omnibus voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte."
"Maximas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis. ... temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis."
"Nemo enim est tam senex qui se annum non putet posse vivere."
"On Duties (De Officiis) 1.33 (translated by Walter Miller)"
"Equidem ad pacem hortari non desino; quae vel iniusta utilior est quam iustissimum bellum cum civibus."
"They are such fools that they seem to expect that, though the Republic is lost, their fish-ponds will be safe."
"since our leading men think themselves in a seventh heaven, if there are bearded mullets in their fish-ponds that will come to hand for food, and neglect everything else, do not you think that I am doing no mean service if I secure that those who have the power, should not have the will, to do any harm?"
"Quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis ut aliquid dicere possint argutius."
"Nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit."
"Etenim, iudices, cum omnibus virtutibus me adfectum esse cupio, tum nihil est quod malim quam me et esse gratum et videri. Haec enim est una virtus non solum maxima sed etiam mater virtutum omnium reliquarum."
"Silent enim leges inter arma."
"O di immortales! non intellegunt homines, quam magnum vectigal sit parsimonia."
"Vi victa vis."
"Id quod est praestantissimum, maximeque optabile omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium."
"We should never take pleasure in causing pain to others, even to those who have wronged us, but rather strive to do good to all."
"P. Scipionem [...] dicere solitum scripsit Cato [...] numquam se minus otiosum esse, quam cum otiosus; nec minus solum, quam cum solus esset."
"Vera gloria radices agit atque etiam propagatur, ficta omnia celeriter tamquam flosculi decidunt nec simulatum potest quicquam esse diuturnum."
"Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum, nuper est cognitum. Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas ac paret cum maxime mortuo interitus declarat, quantum odium hominum valeat ad pestem, sed reliquorum similes exitus tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem interitum effugit. Malus enim est custos diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem."
"Omnium autem rerum nec aptius est quicquam ad opes tuendas ac tenendas quam diligi nec alienius quam timeri."
"Omnium autem rerum, ex quibus aliquid adquiritur, nihil est agri cultura melius, nihil uberius, nihil dulcius, nihil homine libero dignius."
"Illiberales autem et sordidi quaestus mercennariorum omnium, quorum operae, non quorum artes emuntur; est enim in illis ipsa merces auctoramentum servitutis."
"Appetitus rationi pareat."
"Sed tamen ira procul absit, cum qua nihil recte fieri nec considerate potest."
"Ludo autem et ioco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris tum, cum gravibus seriisque rebus satis fecerimus."
"Cedant arma togae, concedat laurea laudi."
"Parvi enim sunt foris arma, nisi est consilium domi."
"In omnibus autem negotiis priusquam adgrediare, adhibenda est praeparatio diligens."
"Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore."
"Non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici."
"In primisque hominis est propria veri inquisitio atque investigatio. Itaque cum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere cognitionemque rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessarian! ducimus. Ex quo intellegitur, quod verum, simplex sincerumque sit, id esse naturae hominis aptissimum. Huic veri videndi cupiditati adiuncta est appetitio quaedam principatus, ut nemini parere animus bene informatus a natura velit nisi praecipienti aut docenti aut utilitatis causa iuste et legitime imperanti; ex quo magnitudo animi existit humanarumque rerum contemptio."
"Existunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida sed malitiosa iuris interpretatione. Ex quo illud "summum ius summa iniuria" factum est iam tritum sermone proverbium."
"Omnino, ut mihi quidem videtur studiorum omnium satietas vitae facit satietatem. Sunt pueritiae studia certa: num igitur ea desiderant adulescentes? Sunt ineuntis adulescentiae: num ea constans iam requirit aetas, quae media dicitur? Sunt etiam eius aetatis: ne ea quidem quaeruntur in senectute. Sunt extrema quaedam studia senectutis: ergo, ut superiorum aetatum studia occidunt, sic occidunt etiam senectutis; quod cum evenit, satietas vitae tempus maturum mortis affert."
Heute, am 12. Tag schlagen wir unser Lager in einem sehr merkwürdig geformten Höhleneingang auf. Wir sind von den Strapazen der letzten Tage sehr erschöpft, das Abenteuer an dem großen Wasserfall steckt uns noch allen in den Knochen. Wir bereiten uns daher nur ein kurzes Abendmahl und ziehen uns in unsere Kalebassen-Zelte zurück. Dr. Zwitlako kann es allerdings nicht lassen, noch einige Vermessungen vorzunehmen. 2. Aug.
- Das Tagebuch
Es gab sie, mein Lieber, es gab sie! Dieses Tagebuch beweist es. Es berichtet von rätselhaften Entdeckungen, die unsere Ahnen vor langer, langer Zeit während einer Expedition gemacht haben. Leider fehlt der größte Teil des Buches, uns sind nur 5 Seiten geblieben.
Also gibt es sie doch, die sagenumwobenen Riesen?
Weil ich so nen Rosenkohl nicht dulde!
- Zwei außer Rand und Band
Und ich bin sauer!