First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"A: Dolorem existimo maximum malorum omnium. M: Etiamne malus quam dedecus? A: Non audeo id dicere equidem, et me pudet tam cito de sententia esse deiectam. M: Magis esset pudendum, si in sententia permaneres."
"A: Quod est enim maius argumentum nihil eam prodesse quam quosdam perfectos philosophos turpiter vivere? M: Nullum vero id quidem argumentum est. Nam ut agri non omnes frugiferi sunt qui coluntur [...] sic animi non omnes culti fructum ferunt. Atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus; ita est utraque res sine altera debilis. Cultura autem animi philosophia est; haec extrahit vitia radicitus et praeparat animos ad satus accipiendos eaque mandat eis et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus uberrimos ferant."
"Quotus enim quisque philosophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo ac vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae putet? qui obtemperet ipse sibi et decretis suis pareat?"
"M: Nam efficit hoc philosophia: medetur animis, inanes sollicitudines detrahit, cupiditatibus liberat, pellit timores."
"Reddite igitur, patres conscripti, ei vitam, cui ademistis. Vita enim mortuorum in memoria est posita vivorum."
"Hoc qui non videt, excors; qui, cum videt, decernit, impius est."
"Quod est aliud, patres conscripti, beneficium latronum, nisi ut commemorare possint iis se dedisse vitam, quibus non ademerint? Quod si esset beneficium, numquam, qui illum interfecerunt, a quo erant conservati, quos tu clarissimos viros soles appellare, tantam essent gloriam consecuti. Quale autem beneficium est, quod te abstinueris nefario scelere? Qua in re non tam iucundum mihi videri debuit non interfectum me a te quam miserum te id impune facere potuisse. Sed sit beneficium, quandoquidem maius accipi a latrone nullum potuit; in quo potes me dicere ingratum? An de interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus viderer?"
"Sed quo beneficio? quod me Brundisi non occideris?"
"Vi et armis."
"Quid tandem erat causae, cur in senatum hesterno die tam acerbe cogerer? Solusne aberam, an non saepe minus frequentes fuistis, an ea res agebatur, ut etiam aegrotos deferri oporteret? Hannibal, credo, erat ad portas, aut de Pyrrhi pace agebatur, ad quam causam etiam Appium illum et caecum et senem delatum esse memoriae proditum est."
"Virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt."
"Ita pulcherrima illa et maxime naturali carent amicitia per se et propter se expetita nec ipsi sibi exemplo sunt, haec vis amicitiae et qualis et quanta sit. Ipse enim se quisque diligit, non ut aliquam a se ipse mercedem exigat caritatis suae, sed quod per se sibi quisque carus est. Quod nisi idem in amicitiam transferetur, verus amicus numquam reperietur; est enim is qui est tamquam alter idem."
"Nam et secundas res splendidiores facit amicitia et adversas partiens communicansque leviores."
"Si responderint se impunitate proposita facturos, quod expediat, facinorosos se esse fateantur, si negent, omnia turpia per se ipsa fugienda esse concedant."
"Honesta enim bonis viris, non occulta quaeruntur."
"How long will men dare to call anything expedient that is not right? Can odium and infamy be of service to any empire, which ought to be supported by glory and by the good-will of its allies? I was often at variance even with my friend Cato. He seemed to me to guard the treasury and the revenues too obstinately, to refuse everything to the farmers of the revenue, and many things to our allies; while we ought to be generous to our allies, and to deal with the farmers of the revenue as leniently as we individually do with our own tenants, especially as the union of orders to which such a course would conduce is for the well-being of the state."
"Here you have a man who desired to be king of the Roman people, and who accomplished his purpose. Whoever says that this desire was right, is mad; for he approves of the destruction of laws and of liberty, and deems their foul and detestable suppression glorious. But as for him who acknowledges that it is not right to usurp sovereign power in a state which was and which ought to be free, yet that it is expedient for him who can do so, by what remonstrance, or rather by what reproach, can I strive to draw him back from so grave an error? For (ye immortal gods!) can the basest and foulest parricide committed upon his country be expedient for any man, even though he who has made himself thus guilty be called parent by the citizens whom he has brought under the yoke? Expediency, then, ought to be measured by the right, and so indeed, that the two, though expressed by different names, may have to the ear the same sound. I do not accord with the opinion of the multitude who ask what can be more expedient than the possession of sovereign power; on the other hand, I find nothing more inexpedient for him who has obtained this power unjustly, when I begin to recall reason to things as they really are. For can anxieties, solicitudes, terrors by day and by night, a life crowded full of snares and of perils, be expedient for any one? Attius says,"The throne has many faithless, loyal few.""
"Atque cum perturbationes animi miseriam, sedationes autem vitam efficiant beatam, duplexque ratio perturbationis sit, quod aegritudo et metus in malis opinatis, in bonorum autem errore laetitia gestiens libidoque versetur, quae omnia cum consilio et ratione pugnent, his tu tam gravibus concitationibus tamque ipsis inter se dissentientibus atque distractis quem vacuum solutum liberum videris, hunc dubitabis beatum dicere? atqui sapiens semper ita adfectus est; semper igitur sapiens beatus est."
"What! You would convict me from my own words, and bring against me what I had said or written elsewhere. You may act in that manner with those who dispute by established rules. We live from hand to mouth, and say anything that strikes our mind with probability, so that we are the only people who are really at liberty.""
"We know, that of all living beings man is the best formed, and, as the gods belong to this number, they must have a human form. ... I do not mean to say that the gods have body and blood in them; but I say that they seem as if they had bodies with blood in them. . . , Epicurus, for whom hidden things were as tangible as if he had touched them with his finger, teaches us that gods are not generally visible, but that they are intelligible; that they are not bodies having a certain solidity . . . but that we can recognize them by their passing images; that as there are atoms enough in the infinite space to produce such images, these are produced before us . . . and make us realize what are these happy, immortal beings."
"Beatus autem esse sine virtute nemo potest"
"Denique isto bono utare, dum adsit, cum absit, ne requiras: nisi forte adulescentes pueritiam, paulum aetate progressi adulescentiam debent requirere. cursus est certus aetatis et una via naturae eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habet, quod suo tempore percipi debeat."
"Nemo enim est tam senex qui se annum non putet posse vivere."
"Maximas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis. ... temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis."
"Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas gravis est; qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil potest malum videri quod naturae necessitas afferat. quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam; tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas. obrepere aiunt eam citius quam putassent. primum quis coegit eos falsum putare? qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? deinde qui minus gravis esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent, quam si octogesimum? praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem."
"Etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas, cur senectus misera videatur: unam, quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat infirmius; tertiam, quod privet fere omnibus voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte."
"Nec vero superstitione tollenda religio tollitur."
"Nihil tam absurde dici potest, quod non dicatur ab aliquo philosophorum."
"Non enim omnis error stultitia est dicenda."
"Sed ita a principio incohatum esse mundum, ut certis rebus certa signa praecurrerent."
"And what can be more divine than the exhalations of the earth, which affect the human soul so as to enable her to predict the future ? And could the hand of time evaporate such a virtue? Do you suppose you are talking of some kind of wine or salted meat ?"
"Nescire autem quid ante quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria rerum veterum cum superiorum aetate contexitur? (120)"
"Prima enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere. (3)"
"O di inmortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent!"
"Quodsi ea mihi maxime inpenderet tamen hoc animo fui semper, ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem."
"O tempora! O mores!"
"Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?"
"Noxia poena par esto."
"Salus populi suprema lex esto."
"Nam et qui bene imperat, paruerit aliquando necesse est, et qui modeste paret, videtur qui aliquando imperet dignus esse."
"Quid enim foedius auaritia, quid immanius libidine, quid contemptius timiditate, quid abiectius tarditate et stultitia dici potest?"
"Est enim unum ius quo deuincta est hominum societas et quod lex constituit una, quae lex est recta ratio imperandi atque prohibendi. Quam qui ignorat, is est iniustus, siue est illa scripta uspiam siue nusquam."
"Lex est summa ratio insita a natura, quae iubet ea, quae facienda sunt, prohibetque contraria."
"cum vero id possis mutata velificatione assequi, stultum est eum tenere cum periculo cursum, quem ceperis, potius quam eo commutato quo velis tamen pervenire, sic,"
"Sic submissa voce agam tantum ut iudices audiant; neque enim desunt qui istos in me atque in optimum quemque incitent; quos ego, quo id facilius faciant, non adiuvabo."
"Nonne, ut ignis in aquam conjectus, continuo restinguitur et refrigeratur, sic refervens falsum crimen in purissimam et castissimam vitam collatum, statim concidit et extinguitur?"
"non enim parum cognosse, sed in parum cognito stulte et diu perseverasse turpe est, propterea quod alterum communi hominum infirmitati alterum singulari cuiusque vitio est attributum."
"Adsiduus usus uni rei deditus et ingenium et artem saepe vincit."
"We should never take pleasure in causing pain to others, even to those who have wronged us, but rather strive to do good to all."
"Civis Romanus sum."
Heute, am 12. Tag schlagen wir unser Lager in einem sehr merkwürdig geformten Höhleneingang auf. Wir sind von den Strapazen der letzten Tage sehr erschöpft, das Abenteuer an dem großen Wasserfall steckt uns noch allen in den Knochen. Wir bereiten uns daher nur ein kurzes Abendmahl und ziehen uns in unsere Kalebassen-Zelte zurück. Dr. Zwitlako kann es allerdings nicht lassen, noch einige Vermessungen vorzunehmen. 2. Aug.
- Das Tagebuch
Es gab sie, mein Lieber, es gab sie! Dieses Tagebuch beweist es. Es berichtet von rätselhaften Entdeckungen, die unsere Ahnen vor langer, langer Zeit während einer Expedition gemacht haben. Leider fehlt der größte Teil des Buches, uns sind nur 5 Seiten geblieben.
Also gibt es sie doch, die sagenumwobenen Riesen?
Weil ich so nen Rosenkohl nicht dulde!
- Zwei außer Rand und Band
Und ich bin sauer!