First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"O faciles dare summa deos eademque tueri difficiles!"
"Vana quoque ad veros accessit fama timores."
"Arma tenenti omnia dat, qui justa negat."
"Vos quoque qui fortes animas, belloque peremptas Laudibus in longum vates dimittitis aevum, Plurima securi fudistis carmina, Bardi."
"Plus est quam vita salusque quod perit: in totum mundi prosternimur aevum."
"Sit caeca futuri mens hominum fati; liceat sperare timenti."
"Longae...vitae Mors media est."
"Phoenices primi, famae si creditur, ausi mansuram rudibus vocem signasse figuris. nondum flumineas Memphis contexere biblos noverat: et saxis tantum volucresque feraeque sculptaque servabant magicas animalia linguas."
"Sed non in Caesare tantum nomen erat nec fama ducis, sed nescia virtus stare loco, solusque pudor non vincere bello."
"Fecunda virorum paupertas fugitur totoque accersitur orbe quo gens quaeque perit."
"Stat magni nominis umbra."
"Concordia discors."
"Quis iustius induit arma scire nefas: magno se iudice quisque tuetur; Victrix causa deis placuit sed victa Catoni."
"Nulla fides regni sociis, omnisque potestas inpatiens consortis erit."
"Mensuraque juris vis erat."
"Nulli penitus descendere ferro contigit; alta sedent civilis volnera dextrae."
"Invida fatorum series summisque negatum stare diu nimioque graves sub pondere lapsus nec se Roma ferens."
"Iusque datum sceleri."
"In se magna ruunt: laetis hunc numina rebus crescendi posuere modum."
"Bella...plus quam civilia."
"Postquam leges bello siluere coactae pellimur e patriis laribus patimurque volentes exilium."
"Coniunx est mihi, sunt nati; dedimus tot pignora fatis."
"Tolle moras: semper nocuit differre paratis."
"Immo enim vero corpus Priamo reddidi, Hectora abstuli."
"Accius was a writer of tragedies, and being once asked why he, whose dialogue was celebrated for its energy, did not engage in the practice at the bar, answered, because in his tragedies he could make his characters say what he pleased; but that at the bar he should have to contend with persons who would say anything but what he pleased."
"Laetum in Parnaso inter pinos tripudiantem in ciroulis in ludo atque taedis fulgere."
"Sapimus animo, fruimur anima; sine animo anima est debilis."
"Probae etsi in segetem sunt deteriorem datae fruges, tamen ipsae suapte natura enitent."
"Oderint dum metuant."
"... Vigilandum est semper; multae insidiae sunt bonis."
"Cuius sit vita indecoris mortem fugere turpem haut convenit."
"Probis probatum potius quam multis fore."
"Saepe ignavavit fortem ex spe expectatio."
"Muliebre ingenium, prolubium, occasio."
"Virtuti sis par, dispar fortunis patris."
"Is demum miser est, cuius nobilitas miserias nobilitat."
"Errat, qui finem vesani quaerit amoris: verus amor nullum novit habere modum"
"Absenti nemo non nocuisse velit."
"Quicumque ille fuit, puerum qui pinxit Amorem nonne putas miras hunc habuisse manus? is primum vidit sine sensu vivere amantes"
"Qua pote quisque, in ea conterat arte diem."
"Aut patrio qualis ponit vestigia ponto Mille Venus teneris cincta Cupidinibus."
"Quod si deficiant vires, audacia certe Laus erit: in magnis et voluisse sat est."
"Neque assueto mutet amore torum."
"Nemo in amore videt."
"Nudus Amor formam non amat artificem."
"Navita de ventis, de tauris narrat arator, Enumerat miles vulnera, pastor oves."
"Unus quisque sua noverit ire via."
"Magnum iter ascendo; sed dat mihi gloria vires"
"Semper in absentes felicior aestus amantes."
"Cedite Romani scriptores, cedite Grai! Nescio quid maius nascitur Iliade."