First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"Donec eris sospes, multos numerabis amicos: tempora si fuerint nubila, solus eris."
"Horrea formicae tendunt ad inania numquam: nullus ad amissas ibit amicus opes."
"Crede mihi, bene qui latuit bene vixit, et intra Fortunam debet quisque manere suam."
"Quo quisque est maior, magis est placabilis irae, et faciles motus mens generosa capit. corpora magnanimo satis est prostrasse leoni, pugna suum finem, cum iacet hostis, habet: at lupus et turpes instant morientibus ursi et quaecumque minor nobilitate fera. maius apud Troiam forti quid habemus Achille? Dardanii lacrimas non tulit ille senis."
"Vivere me dices, sed sic ut vivere nolim"
"Estque pati poenam quam meruisse minus."
"Difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus et talis meriti gratia maior erit."
"Turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur, vulgus amicitias utilitate probat."
"Nec facile invenias multis in milibus unum, virtutem pretium qui putet esse sui. ipse decor, recte facti si praemia desint, non movet, et gratis paenitet esse probum. nil nisi quod prodest carum est."
"Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes emollit mores nec sinit esse feros."
"Laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis."
"The fittest for my wound, Who best the gentle passions knows to move; Ovid, the soft philosopher of love: His Love Epistles for my friends I chose; For there I found the kindred of my woes."
"One often hears: that is good but it belongs to yesterday. But I say: yesterday has not yet been born. It has not yet really existed. I want Ovid, Pushkin, and Catullus to live once more, and I am not satisfied with the historical Ovid, Pushkin, and Catullus."
"Here are only numbers ratified; but, for the elegancy, facility, and golden cadence of poesy, caret. Ovidius Naso was the man: and why, indeed, Naso, but for smelling out the odoriferous flowers of fancy, the jerks of invention?"
"To my fancy, the first poet of all antiquity."
"Di pia facta vident."
"Qui finem quaeris amoris, Cedit amor rebus; res age, tutus eris."
"Principiis obsta; sero medicina paratur Cum mala per longas convaluere moras."
"Siquis amat quod amare iuvat, feliciter ardens Gaudeat, et vento naviget ille suo. At siquis male fert indignae regna puellae, Ne pereat, nostrae sentiat artis opem."
"Abeunt studia in mores."
"Res est solliciti plena timoris amor."
"Exitus acta probat."
"Tarde quae credita laedunt credimus."
"Iam seges est ubi Troia fuit."
"Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, Vix ea nostra voco."
"Ars adeo latet arte sua."
"Quae mea culpa tamen? Nisi si lusisse vocari culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari."
"Supremum vale."
"Sunt superis sua iura"
"Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis"
"Insruit et natum: Medioque ut limite curras, Icare, ait, moneo. Ne, si demissior ibis, Unda gravet pennas; si celsior, ignis adurat. Inter utrumque vola."
"Et ignotas animum dimittit in artes."
"Video meliora, proboque, deteriora sequor."
"Usus communis aquarum est. Nec solem proprium natura nec aera fecit nec tenues undas"