First Quote Added
April 10, 2026
Latest Quote Added
"Talia voce refert, curisque ingentibus aeger Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem."
"Durate, et vosmet rebus servate secundis."
"Per varios casus, per tot discrimina rerum."
"Forsan et haec olim meminisse iuvabit."
"O socii—neque enim ignari sumus ante malorum— O passi graviora, dabit deus his quoque finem."
"Fidus quae tela gerebat Achates."
"Furor arma ministrat; Tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent, arrectisque auribus adstant; ille regit dictis animos, et pectora mulcet."
"Apparent rari nantes in gurgite vasto."
"O terque quaterque beati!"
"Aeternum servans sub pectore volnus."
"Tantae molis erat Romanam condere gentem!"
"Necdum etiam causae irarum saevique dolores Exciderant animo; manet alta mente repostum Iudicium Paridis spretaeque iniuria formae."
"Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, quidve dolens, regina deum tot volvere casus insignem pietate virum, tot adire labores impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?"
"Multum ille et terris iactatus et alto Vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram, Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem lnferretque deos Latio, genus unde Latinum Albanique patres atque altae moenia Romae."
"Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Laviniaque venit Litora."
"Non, mihi si linguae centum sunt oraque centum Ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas, Omnia poenarum percurrere nomina possim."
"Vendidit hic auro patriam."
"Discite justitiam moniti et non temnere divos."
"Sedet, aeternumque sedebit Infelix Theseus."
"Hic locus est, partes ubi se via findit in ambas."
"Nox ruit, Aenea."
"Dulcis et alta quies, placidaeque simillima morti."
"Infelix Dido, verus mihi nuntius ergo Venerat exstinctam ferroque extrema secutam? Funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro, Per superos et si qua fides tellure sub ima est, Inuitus, regina, tuo de litore cessi."
"Falso damnati crimine mortis."
"Desine fata deum flecti sperare precando."
"Multa putans sortemque animo miseratus iniquam."
"Stabant orantes primi transmittere cursum Tendebantque manus ripae ulterioris amore."
"Hue omnis turba ad ripas effusa ruebat, Matres atque viri, defunctaque corpora vita Magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae, Impositique rogis juvenes ante ora parentum."
"Jam senior, sed cruda deo viridisque senectus."
"In medio ramos annosaque bracchia pandit Ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia volgo Vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent."
"Vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci Luctus et ultrices posuere cubilia Curae, Pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus, Et Metus et malesuada Fames ac turpis Egestas, Terribiles visu formae, Letumque Labosque; tum consanguineus Leti Sopor."
"Ibant obscuri sola sub nocte per umbram, Perque domos Ditis vacuas et inania regna. Quale per incertam lunam sub luce maligna Est iter in silvis."
"Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes, Et Chaos, et Phlegethon, loca nocte tacentia late, Sit mihi fas audita loqui: sit numine vestro Pandere res alta terra et caligine mersas."
"Nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo."
"Procul, O procul este, profani!"
"Vocat in certamina divos."
"Fidus Achates."
"Primo avulso non deficit alter."
"Facilis descensus Averno: Noctes atque dies patet atri ianua Ditis; Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, Hoc opus, hic labor est."
"Non ulla laborum, O virgo, nova mi facies inopinave surgit; Omnia praecepi atque animo mecum ante peregi."
"Obscuris vera involvens."
"Tu ne cede malis, sed contra audentior ito Quam tua te fortuna sinet."
"Bella, horrida bella, Et Thybrim multo spumantem sanguine cerno."
"Mitte hanc de pectore curam."
"Ludibria ventis."
"O nimium caelo et pelago confise sereno, Nudus in ignota, Palinure, iacebis harena."
"Exigui numero, sed bello vivida virtus."
"Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur; Quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est."
"Me liceat casus miserari insontis amici."
"Gratior et pulchro veniens in corpore virtus."