"Post victorias tantarum gentium, post orbem, si consistatis, edomitum, ineptum iudicaveram tamquam ignaros rei verbis acuere. Quaerat hoc aut novus ductor aut inexpertus exercitus. Nec mihi fas est aliquid vulgare dicere, nec vobis oportet audire. Quid autem aliud vos quam bellare consuetum? Aut quid viro forti suavius, quam vindicta manu querere? Magnum munus a natura animos ultione satiare. Adgrediamur igitur hostem alacres: audaciores sunt semper, qui inferunt bellum. Adunatas dispicite dissonas gentes: indicium pavoris est societate defendi. En ante impetum nostrum terroribus iam feruntur, excelsa quaerunt, tumulos capiunt et sera paenitudine in campos monitiones efflagitant. Nota vobis sunt quam sint levia Romanorum arma: primo etiam non dico vulnere, sed ipso pulvere gravantur, dum in ordine coeunt et acies testudineque conectunt. Vos confligite perstantibus animis, ut soletis, despicientesque eorum aciem Alanos invadite, in Vesegothas incumbite. Inde nobis cita victoria quaerere, unde se continet bellum. Abscisa autem nervis mox membra relabuntur, nec potest stare corpus, cui ossa subtraxeris. Consurgant animi, furor solitus intumescat. Nunc consilia, Hunni, nunc arma depromite: aut vulneratus quis aduersarii mortem reposcat aut inlaesus hostium clade satietur. Victuros nulla tela conveniunt, morituros et in otio fata praecipitant. Postremo cur fortuna Hunnos tot gentium victores adseret, nisi ad certaminis huius gaudia praeparasset? Quis denique Meotidarum iter maiores nostros aperuit tot saeculis clausum secretum? Quis adhuc inermibus cedere faciebat armatos? Faciem Hunnorum non poterat ferre adunata collectio. Non fallor eventu: hic campus est, quem nobis tot prospera promiserunt. Primus in hoste tela coiciam. si quis potuerit Attila pugnante otio ferre, sepultus est."
Quote Details
Added by wikiquote-import-bot
Unverified quote
0 likes
Original Language: English
Available Languages (1)
Sources
Battle of the Catalaunian Plains, 20 June 451 AD
https://en.wikiquote.org/wiki/Jordanes
Revision History
No revisions have been submitted for this quote.
Categories
Jordanes
Jordanes (Greek: ĪĪæĻΓάνηĻ; fl. c. 550 AD), also written as Jordanis or Jornandes, was a 6th-century Eastern Roman bureaucrat, of Gothic descent, who became a historian later in life.
4 quotes on TrueQuotesView all quotes by Jordanes ā
Related Quotes
"Volentem me parvo subvectum navigio oram tranquilli litoris stringere et minutos de priscorum, ut quidam ait, stagnisā¦"
"Post quorum obitum cum Bleda germano Hunnorum successit in regno, et, ut ante expeditionis, quam parabat, par foret, ā¦"
"Vir in concussione gentium natus in mundo, terrarum omnium metus, qui, nescio qua sorte, terrebat cuncta formidabili ā¦"
"Pauperat artificis Naturae dona venustas Tyndaridis, formae flosculus, oris honor. humanam faciem fastidit forma, decā¦"
"Auribus immensis quondam donatus asellus institit ut caudam posset habere parem. cauda suo capiti quia se conferre neā¦"
"Ruris enim quaecunque datur possessio, seu sit Putris harenoso qua torpet glarea tractu, Seu pingui molita graves uliā¦"
"Vel qualis manibus quondam suspensa supinis Lucet agens circum lomenti bulla salivam, Ante recens maceretur aquis quaā¦"
"Non patitur cunctas angustia carminis huius Pulei virtutes celeri comprendere versu. Hoc apud Indorum tanti constare ā¦"
"Quae rara sub isto Axe videre soles, aliis in partibus horum Copia tanta iacet, quantam vilissima tecum Efficiunt; ruā¦"
"Haec quia non Tyrio Germania tingitur ostro, Lata nec ardenti se Gallia murice iactat, Lutea purpurei reparat crementā¦"