"Mihi vero neque Chaos, neque Orcus, neque Saturnus, neque Iapetus, aut alius id genus obsoletorum, ac putrium Deorum quispiam pater fuit. Sed ploutos ipse unus, vel invitis Hesiodo & Homero, atque ipso adeo Iove, pater andrôn te theôn te. Cuius unius* nutu, ut olim, ita nunc quoque sacra profanaque omnia sursum ac deorsum miscentur. Cuius arbitrio bella, paces, imperia, consilia, iudicia, comitia, connubia, pacta, foedera, leges, artes, ludicra, seria, (iam spiritus me deficit) breviter, publica privataque omnia mortalium negocia administrantur. Citra cuius opem, totus ille poëticorum numinum populus, dicam audacius, ipsi quoque dii selecti, aut omnino non essent, aut certe oikositoi sanè quam frigidè victitarent. Quem quisquis iratum habuerit, huic ne Pallas quidem satis auxilii tulerit. Contra, quisquis propitium, is vel summo Iovi, cum suo fulmine mandare laqueum possit."
In Praise of Folly

January 1, 1970