"Encomium igitur audietis non Herculis, neque Solonis, sed meum ipsius, hoc est, Stultitiae. Iam vero non huius facio sapientes istos, qui stultissimum & insolentissimum esse praedicant, si quis ipse laudibus se ferat. Sit sane quàm volent stultum, modo decorum esse fateantur. Quid enim magis quadrat, quàm ut ipsa Moria suarum laudum sit buccinatrix, & aute heauten aule? Quis enim me melius exprimat quam ipsa me? Nisi si cui forte notior sim, quam egomet sum mihi."
In Praise of Folly

January 1, 1970