"Jam vero cum rem propones, nomine nunquam Prodere conveniet manifesto: semper opertis Indiciis, longe et verborum ambage petita Significant, umbraque obducunt: inde tamen, ceu Sublustri e nebula, rerum tralucet imago Clarius, et certis datur omnia cernere signis. Hinc si dura mihi passus dicendus Ulysses, Non ilium vero memorabo nomine, sed qui Et mores hominum multorum vidit et urbes Naufragus, eversae post saeva incendia Trojae, Addam alia, angustis complectens omnia dictis."