"Nec multis verbis nec circumitu longo, quod sit summum bonum, colliges1; digito, ut ita dicam, demonstrandum est nec in multa spargendum. Quid enim ad rem pertinet in particulas illud diducere, cum possis dicere: summum bonum est, quod honestum est? Et quod magis admireris: unum bonum est, quod honestum est, cetera falsa et bona sunt. Hoc si persuaseris tibi et virtutem adamaveris, amare enim parum est, quicquid illa contigerit, id tibi, qualecumque aliis videbitur, faustum felixque erit. Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique, quae ceteris videntur mala, et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris."
Goodness

January 1, 1970