"Ac generosae quidem animae triumphatorum coelum nunc obambulant, et angelorum choris intersunt: eorum vero corpora non singula cujusque condunt monumenta, sed urbes et vici haec inter se partiti, animarum illos servatores corporumque medicos appellant, veneranturque tamquam urbium praesides atque custodies, et horum apud Deum universorum interventu divina per eos munera consequuntur. Sectis corum corporibus, integra et indivisa gratia perseverat: et tenues illae ac tantillae reliquiae integro nullasque in partes dissecto martyri parem habent virtutem."
Theodoret

January 1, 1970

Quote Details

Added by wikiquote-import-bot
Added on April 10, 2026
Unverified quote
0 likes
Original Language: English

Sources

Imported from EN Wikiquote

https://en.wikiquote.org/wiki/Theodoret