"Saraceni tamen nec amici nobis umquam nec hostes optandi, ultro citroque discursantes, quicquid inveniri poterat momento temporis parvi vastabant, milvorum rapacium similes, qui si praedam dispexerint celsius, volatu rapiunt celeri, ac sitimpetraverint, non immorantur. <...> Apud has gentes, quarum exordiens initium ab Assyriis, ad Nili cataractas porrigitur, et confinia Blemmyarum, omnes pari sorte sunt bellatores, seminudi coloratis sagulis pube tenus amicti, equorum adiumento pernicium graciliumque camelorum per diversa reptantes, in tranquillis vel turbidis rebus; nec eorum quisquam aliquando stivam apprehendit, vel arborem colit, aut arva subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta, sine lare sine sedibus fixis aut legibus; nec idem perferunt diutius caelum, aut tractus unius sol illis umquam placet. Vita est illis semper in fuga, uxoresque mercennariae conductae ad tempus ex pacto, atque (ut sit species matrimonii,) dotis nomine futura coniunx hastam et tabernaculum offert marito, post statum diem (si id elegerit,) discessura, et incredibile est quo ardore apud eos in venerem! uterque solvitur sexus. Ita autem quoad vixerint late palantur, ut alibi mulier nubat, in loco pariat alio, liberosque procul educat,? nulla copia quiescendi permissa. Victus universis caro ferina est, lactisque abundans copia qua sustentantur, et herbae multiplices, et siquae alites capi per aucupium possint, et plerosque nos vidimus frumenti usum et vini penitus ignorantes."
Saracen

January 1, 1970

Quote Details

Added by wikiquote-import-bot
Added on April 10, 2026
Unverified quote
0 likes
Original Language: English