"Exemplum autem de responso Ricardi regis Anglorum, facto magistro Fulconi viro bono et sancto…et hic interserere praeter rem non putavi. Cum inter cetera vir ille sanctus regi dixisset; "Tres filias habetis, quae quamdiu penes vos fuerint, nunquam Dei gratiam habere poteritis, superbiam scilicet, luxuriam, et cupiditatem." Cui rex, post modicam quasi pausationem, "Jam," inquit, "maritavi filias istas, et nuptui dedi; Templariis superbiam, nigris monachis luxuriam, albis vero cupiditatem.""
Gerald of Wales

January 1, 1970

Quote Details

Added by wikiquote-import-bot
Added on April 10, 2026
Unverified quote
0 likes
Original Language: English

Sources

Book 1, chapter 3, pp. 104-5.

https://en.wikiquote.org/wiki/Gerald_of_Wales