"Et si iam nostro sentit de corpore postquam distractast animi natura animaeque potestas, tamen est ad nos, qui comptu coniugioque corporis atque animae consistimus uniter apti. nec, si materiem nostram collegerit aetas post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est, atque iterum nobis fuerint data lumina vitae, quicquam tamen ad nos id quoque factum, interrupta semel cum sit repetentia nostri. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante qui fuimus, [neque] iam de illis nos adficit angor. nam cum respicias inmensi temporis omne praeteritum spatium, tum motus materiai quam sint, facile hoc adcredere possis, saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse. nec memori tamen id quimus reprehendere mente; inter enim iectast vitai pausa vageque deerrarunt passim motus ab sensibus omnes."
Lucretius

January 1, 1970

Quote Details

Added by wikiquote-import-bot
Added on April 10, 2026
Unverified quote
0 likes
Original Language: English