"Praeterea gigni pariter cum corpore et una crescere sentimus pariterque senescere mentem. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur corpore, sic animi sequitur sententia tenvis. inde ubi robustis adolevit viribus aetas, consilium quoque maius et auctior est animi vis. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi corpus et obtusis ceciderunt viribus artus, claudicat ingenium, delirat lingua labat mens, omnia deficiunt atque uno tempore desunt. ergo dissolui quoque convenit omnem animai naturam, ceu fumus, in altas aëris auras; quando quidem gigni pariter pariterque videmus crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci."
January 1, 1970
https://en.wikiquote.org/wiki/Lucretius