"Temporibus enim nostris venit imperator in urbem Romam: ibi est templum imperatoris, ibi est sepulcrum piscatoris. Itaque ille ad deprecandam a Domino salutem imperator pius atque christianus non perrexit ad templum imperatoris superbum, sed ad sepulcrum piscatoris, ubi humilis ipsum piscatorem imitaretur, ut tunc respectus aliquid impetraret a Domino, quod superbiens imperator mereri non posset."
January 1, 1970