"Igitur benedicti, quos gratia dei expectat, cum de illo sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis et primas manus apud matrem cum fratribus aperitis, petite de patre, petite de domino, peculia gratiae, distributiones charismatum subiacere. Petite et accipietis, inquit. Quaesistis enim et invenistis, pulsastis et apertum est vobis. Tantum oro, ut cum petitis etiam Tertulliani peccatoris memineritis."
January 1, 1970