"Quippe res dei ratio quia deus omnium conditor nihil non ratione providit disposuit ordinavit, nihil [enim] non ratione tractari intellegique voluit. [3] Igitur ignorantes quique deum rem quoque eius ignorent necesse est quia nullius omnino thesaurus extraneis patet. Itaque universam vitae conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes inminentem saeculo procellam evitare non norunt."
Tertullian

January 1, 1970