"A: Quod est enim maius argumentum nihil eam prodesse quam quosdam perfectos philosophos turpiter vivere? M: Nullum vero id quidem argumentum est. Nam ut agri non omnes frugiferi sunt qui coluntur [...] sic animi non omnes culti fructum ferunt. Atque, ut in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina animus; ita est utraque res sine altera debilis. Cultura autem animi philosophia est; haec extrahit vitia radicitus et praeparat animos ad satus accipiendos eaque mandat eis et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus uberrimos ferant."
January 1, 1970