"Auribus immensis quondam donatus asellus institit ut caudam posset habere parem. cauda suo capiti quia se conferre nequibat, altius ingemuit de brevitate sua, mon quia longa satis non esset ad utilitatem. ante tamen quam sic apocopata foret, consuluit medicos, quia quod natura nequibat, artis ab officio posse putabat eos.Cui Galienus ait: "satis est bipedalis asello cauda; quid ulterius poscis, inepte, tibi? sufficit ista tibi, nam quo productior esset, sordidior fieret proximiorque luto. hac nisi contentus fueris, dum forte requiris prolongare nimis, abbreviabis eam. quod natura dedit non sit tibi vile, sed illud inter divitias amplius esse puta. crede mihi, vetus est tibi cauda salubrior ista natibus innata quam foret illa nova.""