"Sunt potentes in praeliis, undiquaque debellant adversarios, nullumque penitus patiuntur iugum servitutis. Delectantur quoque valde sonitibus, qui ipsis aures implent, uti explosionibus tormentorum, tympanis et campanarum boatu, ita ut Londini multi qui se inebriaverint turrem unam vel alteram exercitii causa ascendant et per horas aliquot campandis signum dent. Si quem exterum egregia forma et statura ornatum vident dolore dicunt quod non sit homo Anglicus, vulgo 'Englishmen'."
January 1, 1970
https://en.wikiquote.org/wiki/Paul_Hentzner