"Sunt Angli graves ut Germani, magnifici domi forisque magna assectantium famulorum agnimi secum trahunt, quibus in sinistro brachio scuta ex argento facta appendunt, et non immerito vexantur illos caudas a tergo habere. In saltationibus et arte musica excellunt. Sunt enim agiles et alacres, licet crassiores corporibus quam Galli. Mediam capitis partem capillos detondent, utroque latere illaeso. Sunt boni nautae et insignes pyratae, astuti, fallaces, et furaces. Londini singulis annis ultra, sicuti vulgo fertur, suspenduntur. Decapitatio minoris apud ipsos est infamiae quam strangulatio. Ire prope murum honoratior est locus. Frequens falconum et accipitrum apud nobiles in venationibus usus. In edendo civiliores Gallis, parcius utuntur pane, carnibus vero largius, quas optime assant. In potum copiose immittunt saccarum. Tegumenta lectorum sunt tapetia, etiam apud rusticos. Laborant frequenter lepra, alba vulgo dicta, quam primis Normannorum temporibus in Angliam irrepsisse fama est. In aedibus duas plaerunque contignationes habent, excepto Londino, ubi tres, raro quatuor, reperiuntur. Aedificant ex ligno vel, qui lautioris sunt fortunae, ex coctis lateribus. Tecta habent depressioria, quae ditiores plumbo tegunt."
Paul Hentzner

January 1, 1970

Quote Details