"Te de pauperibus natum suscepit alendum Christus, et immeritum sic enutriuit et auxit, Vt collata tibi miretur munera mundus. Nam puero faciles prouidit adesse magistros, Et iuuenem perduxit ad hoc ut episcopus esses. Reges, pontifices, populi te magnificabant, Seruum prudentem censentes atque fidelem Esse pii Domini. Sed pro pudor ipse nefande. Nec prudens neo fidus eras ut res manifestat. Nam contra memorare pudet quam nequiter ipsum Laeseris et sanctos eius tua praua tuentes, Quae uix ulla satis possunt tormenta piare. Prestolatur adhuc Dominus tamen ille benignus, Et te uiuere perpetitur, si forte resciscens Segnitiem zelo perimas, meritoque reatum."