"Nam utique meliores, quia certiores, erant primae illae litterae quibus fiebat in me et factum est et habeo illud ut et legam, si quid scriptum invenio, et scribam ipse, si quid volo, quam illae quibus tenere cogebar Aeneae nescio cuius errores, oblitus errorum meorum, et plorare Didonem mortuam, quia se occidit ab amore, cum interea me ipsum in his a te morientem, deus, vita mea, siccis oculis ferrem miserrimus.'Quid enim miserius misero non miserante se ipsum et flente Didonis mortem, quae fiebat amando Aenean, non flente autem mortem suam, quae fiebat non amando te, deus, lumen cordis mei et panis oris intus animae meae et virtus maritans mentem meam et sinum cogitationis meae? non te amabam, et fornicabar abs te, et fornicanti sonabat undique: 'euge! euge!' amicitia enim mundi huius fornicatio est abs te et 'euge! euge!' dicitur ut pudeat, si non ita homo sit. et haec non flebam, et flebam Didonem extinctam ferroque extrema secutam, sequens ipse extrema condita tua relicto te et terra iens in terram. et si prohiberer ea legere, dolerem, quia non legerem quod dolerem. tali dementia honestiores et uberiores litterae putantur quam illae quibus legere et scribere didici."
Quote Details
Added by wikiquote-import-bot
Unverified quote
0 likes
Original Language: English
Available Languages (1)
Sources
Augustine of Hippo, Confessions (400), 1.13.20–21 (tr. F. J. Sheed)
https://en.wikiquote.org/wiki/Aeneid
Revision History
No revisions have been submitted for this quote.
Categories
Aeneid
307 quotes on TrueQuotesView all quotes by Aeneid →
Related Quotes
"Ni te tantus edit tacitam dolor."
"Ulterius ne tende odiis."
"Hunc, oro, sine me furere ante furorem."
"Iuppiter ipse duas aequato examine lances Sustinet et fata imponit diversa duorum, quem damnet labor et quo vergat po…"
"Ulterius temptare veto."
"Sit Romana potens Itala virtute propago."
"Magnorum haud unquam indignus avorum."
"Aestuat ingens Imo in corde pudor mixtoque insania luctu Et furiis agitatus amor et conscia virtus."
"Fors et virtus miscentur in unum."
"Stetit acer in armis Aeneas volvens oculos dextramque repressit; Et iam iamque magis cunctantem flectere sermo Coeper…"