First Quote Added
4月 10, 2026
Latest Quote Added
"Exossatum os esse oportet quem probe percusseris."
"Satin parva res est voluptatum in vita atque in aetate agunda praequam quod molestum est?"
"Ita cuique comparatum est in aetate hominum; ita divis est placitum, voluptatem ut maeror comes consequatur."
"Plus aegri ex abitu viri, quam ex adventu voluptatis cepi."
"Virtus praemium est optimum; virtus omnibus remus anteit profecto: libertas salus vita res et parentes, patria et prognati tutantur, servantur: virtus omnia in sese habet, omnia adsunt bona quem penest virtus."
"Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur, sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem, deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam, tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis."